Jeremiæ 2:7
Et induxi vos in terram Carmeli, ut comederetis fructum ejus et optima illius: et ingressi contaminastis terram meam, et hæreditatem meam posuistis in abominationem. + 2.7 Et induxi vos, quasi diceret: Pro labore durissimi itineris, etc., usque ad et hæreditatem illius abominabilem facimus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 18:25et quibus polluta est terra: cujus ego scelera visitabo, ut evomat habitatores suos.
Numbers 14:7et ad omnem multitudinem filiorum Israël locuti sunt: Terra, quam circuivimus, valde bona est. + 14.7 Terra, etc. ORIG., hom. 7 in Num. Quæ est terra ista, sancta quidem et bona, sed ab impiis habitata? etc., usque ad nobis ingredientibus illi pellantur, et ascendentibus cadant.
Deuteronomy 6:10Cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, pro qua juravit patribus tuis Abraham, Isaac, et Jacob, et dederit tibi civitates magnas et optimas, quas non ædificasti,
Deuteronomy 8:7Dominus enim Deus tuus introducet te in terram bonam, terram rivorum, aquarumque et fontium, in cujus campis et montibus erumpunt fluviorum abyssi:
Deuteronomy 11:10Terra enim, ad quam ingrederis possidendam, non est sicut terra Ægypti, de qua existi, ubi jacto semine in hortorum morem aquæ ducuntur irriguæ: + 11.10 De qua existi. Mente, duce Moyse, id est docente lege terrenas voluptates despicere, et terram promissionis duce Jesu intrare. In hortorum. Quia carnales quique præsentem felicitatem et copiam rerum temporalium appetunt sibi multiplicare.
Deuteronomy 32:9Pars autem Domini, populus ejus: Jacob funiculus hæreditatis ejus. + 32.9 Pars autem Domini populus ejus. Cum Deus universas gentes creavit, solos Isrælitas elegit, quos sua cognitione signis et miraculis glorificavit.