Deuteronomy 8:7
Dominus enim Deus tuus introducet te in terram bonam, terram rivorum, aquarumque et fontium, in cujus campis et montibus erumpunt fluviorum abyssi:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
6ut custodias mandata Domini Dei tui, et ambules in viis ejus, et timeas eum.
Cross References
Exodus 3:8et sciens dolorem ejus, descendi ut liberem eum de manibus Ægyptiorum, et educam de terra illa in terram bonam, et spatiosam, in terram quæ fluit lacte et melle, ad loca Chananæi et Hethæi, et Amorrhæi, et Pherezæi, et Hevæi, et Jebusæi. + 3.8 Et educam de terra, etc. GREG., homil. 32. Rudi populo de præsenti vita aliquid promittendum fuit, ut posset in futuro robustius solidari. Si enim parva non acciperet, magna non crederet. Deus ergo largiendo terrena suadet et cœlestia, ut percipiens quod videbat, speraret quod non videbat. In terram bonam et spatiosam, in terra quæ fluit lacte, etc. Ibid. Præsens prosperitas aliquando datur, ut ad meliorem vitam provocet, aliquando ut in æternum plenius damnet. Hinc Isrælitis terra Chanaan promittitur, ut quandoque ad æterna speranda provocentur: quia rudis populus promissionibus non crederet, nisi a promissore aliquid in vicino perciperet. Non ergo solum spe ad res, sed rebus quandoque ad spem trahitur. Unde psal. CIV: Et dedit illis regiones gentium, et labores populorum possederunt, ut custodiant justificationes ejus, et legem requirant.
Deuteronomy 11:9multoque in ea vivatis tempore: quam sub juramento pollicitus est Dominus patribus vestris, et semini eorum, lacte et melle manantem.
Deuteronomy 11:11sed montuosa est et campestris, de cælo expectans pluvias,
2 Kings 18:32donec veniam, et transferam vos in terram quæ similis est terræ vestræ, in terram fructiferam, et fertilem vini, terram panis et vinearum, terram olivarum et olei ac mellis: et vivetis, et non moriemini. Nolite audire Ezechiam, qui vos decipit, dicens: Dominus liberabit nos.
Psalms 65:9qui posuit animam meam ad vitam, et non dedit in commotionem pedes meos. + 65.9 Qui posuit animam. Ibid. Enumerat hic quibus causis debeat prædicari. 1
Isaiah 5:1[Cantabo dilecto meo canticum patruelis mei vineæ suæ. Vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei. + 5.1 Cantabo dilecto, etc. HIER. Canticum aliquando in lætitia, aliquando in tristitia, ut hoc, scilicet quod ille composuit, qui videns civitatem flevit, dicens: Quia si cognovisses et tu, etc. Luc. 19..