Jeremiah 21:9
Qui habitaverit in urbe hac morietur gladio, et fame, et peste: qui autem egressus fuerit, et transfugerit ad Chaldæos qui obsident vos, vivet, et erit ei anima sua quasi spolium.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Jeremiah 21:7Et post hæc, ait Dominus, dabo Sedeciam regem Juda, et servos ejus, et populum ejus, et qui derelicti sunt in civitate hac a peste, et gladio, et fame, in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manu inimicorum eorum, et in manu quærentium animam eorum: et percutiet eos in ore gladii, et non flectetur, neque parcet, nec miserebitur. + 21.7 Dabo Sedeciam. Primum de universa urbe prophetatum est, etc., usque ad nec ullam speret misericordiam, cum fœdus perjurio violaverit. In manu. In manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu inimicorum ejus.
Jeremiah 27:13Quare moriemini, tu et populus tuus, gladio, et fame, et peste, sicut locutus est Dominus ad gentem quæ servire noluerit regi Babylonis?
Jeremiah 38:3Hæc dicit Dominus: Tradendo tradetur civitas hæc in manu exercitus regis Babylonis, et capiet eam.
Jeremiah 39:18sed eruens liberabo te, et gladio non cades, sed erit tibi anima tua in salutem, quia in me habuisti fiduciam, ait Dominus.