Jeremiah 21:8
Et ad populum hunc dices: Hæc dicit Dominus: Ecce ego do coram vobis viam vitæ, et viam mortis. + 21.8 Et ad populum. Nuntiis regis, qui venerant, etc., usque ad dicens: Maledicta dies in qua natus sum. Ecce ego do coram vobis. Sunt qui hunc locum secundum tropologiam sic exponunt: Melius est se tradere sæcularibus disciplinis, maxime philosophicis, quam in Ecclesia illa permanere; in qua fames sit sermonis Dei, et omnis populus hæreticorum gladio et doctrinæ penuria, et peste hæretica moriatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 30:15Considera quod hodie proposuerim in conspectu tuo, vitam et bonum, et e contrario mortem et malum:
Isaiah 1:19Si volueritis, et audieritis me, bona terræ comeditis. + 1.19 Si volueritis et audieritis, etc. ID. Liberum arbitrium reservatur, etc., usque ad ad laudem Dei transiret religio. ID. Moraliter; anima fidelis et plena judicii, dum Deo obedit, Deus in ea habitat, qui est justificans justitia; si autem a Deo recedit non loco, sed merito, habitatur a malignis spiritibus, qui sunt homicidæ animarum.