Jeremiah 22:21
Locutus sum ad te in abundantia tua, et dixisti: Non audiam: hæc est via tua ab adolescentia tua, quia non audisti vocem meam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 9:7Memento, et ne obliviscaris, quomodo ad iracundiam provocaveris Dominum Deum tuum in solitudine. Ex eo die, quo egressus es ex Ægypto usque ad locum istum, semper adversum Dominum contendisti.
Deuteronomy 31:27Ego enim scio contentionem tuam, et cervicem tuam durissimam. Adhuc vivente me et ingrediente vobiscum, semper contentiose egistis contra Dominum: quanto magis cum mortuus fuero?
Judges 2:11Feceruntque filii Israël malum in conspectu Domini, et servierunt Baalim.
2 Chronicles 36:16At illi subsannabant nuntios Dei, et parvipendebant sermones ejus, illudebantque prophetis, donec ascenderet furor Domini in populum ejus, et esset nulla curatio.
Psalms 106:6Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eripuit eos; + 106.6 Et deduxit. AUG. Quasi, eripuit de ignorantia; ostendens viam, Christum. Ecce liberavit eos ab errore; de fame autem et siti quibus æstuabant, qualiter liberaverit, post dicet; sed præmittit de confessione. 1
Isaiah 48:8Neque audisti, neque cognovisti, neque ex tunc aperta est auris tua: scio enim quia prævaricans prævaricaberis, et transgressorem ex utero vocavi te.