Jeremiæ 23:22
Si stetissent in consilio meo, et nota fecissent verba mea populo meo, avertissem utique eos a via sua mala, et a cogitationibus suis pessimis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
21Non mittebam prophetas, et ipsi currebant: non loquebar ad eos, et ipsi prophetabant.
23Putasne Deus e vicino ego sum, dicit Dominus, et non Deus de longe?
Cross References
Jeremiah 23:18Quis enim affuit in consilio Domini, et vidit, et audivit sermonem ejus? quis consideravit verbum illius, et audivit? + 23.18 Quis enim? Nolite credere falsis prophetis hæc dicentibus: unde scire possunt consilia Domini, quis vidit et annuntiavit eis?
Jeremiah 35:15Misique ad vos omnes servos meos prophetas, consurgens diluculo mittensque, et dicens: Convertimini unusquisque a via sua pessima, et bona facite studia vestra: et nolite sequi deos alienos, neque colatis eos, et habitabitis in terra quam dedi vobis et patribus vestris: et non inclinastis aurem vestram, neque audistis me.
Ezekiel 2:7Loqueris ergo verba mea ad eos, si forte audiant, et quiescant: quoniam irritatores sunt.
Ezekiel 13:22Pro eo quod mœrere fecistis cor justi mendaciter, quem ego non contristavi, et confortastis manus impii, ut non reverteretur a via sua mala, et viveret:
Zechariah 1:4Ne sitis sicut patres vestri, ad quos clamabant prophetæ priores, dicentes: Hæc dicit Dominus exercituum: Convertimini de viis vestris malis, et de cogitationibus vestris pessimis: et non audierunt, neque attenderunt ad me, dicit Dominus.
Acts 26:18aperire oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem, et de potestate Satanæ ad Deum, ut accipiant remissionem peccatorum, et sortem inter sanctos, per fidem quæ est in me.