Jeremiah 23:39
propterea ecce ego tollam vos portans, et derelinquam vos, et civitatem quam dedi vobis et patribus vestris, a facie mea: + 23.39 Et derelinquam. Hoc in tempore Babylonicæ captivitatis factum esse novimus, etc., usque ad quod proprie mysterium Trinitatis significat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
40et dabo vos in opprobrium sempiternum, et in ignominiam æternam, quæ numquam oblivione delebitur.]
Cross References
Leviticus 26:28et ego incedam adversus vos in furore contrario, et corripiam vos septem plagis propter peccata vestra:
2 Kings 23:27Dixit itaque Dominus: Etiam Judam auferam a facie mea, sicut abstuli Israël: et projiciam civitatem hanc quam elegi Jerusalem, et domum de qua dixi: Erit nomen meum ibi.
Proverbs 13:13[Qui detrahit alicui rei, ipse se in futurum obligat; qui autem timet præceptum, in pace versabitur. Animæ dolosæ errant in peccatis: justi autem misericordes sunt, et miserantur. + 13.13 Qui detrahit. Aliter, etc., usque ad unde: Si præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, etc.
Isaiah 51:12Ego, ego ipse consolabor vos. Quis tu, ut timeres ab homine mortali, et a filio hominis qui quasi fœnum ita arescet? + 51.12 Quis tu ut timeas ab homine, etc., usque ad ut erubescant et pœnitentiam agant.
Jeremiah 23:33Si igitur interrogaverit te populus iste, vel propheta, aut sacerdos, dicens: Quod est onus Domini? dices ad eos: Vos estis onus: projiciam quippe vos, dicit Dominus.
Jeremiah 32:31Quia in furore et in indignatione mea facta est mihi civitas hæc, a die qua ædificaverunt eam usque ad diem istam qua auferetur de conspectu meo,