Jeremiah 31:21
Statue tibi speculam; pone tibi amaritudines; dirige cor tuum in viam rectam in qua ambulasti: revertere, virgo Israël, revertere ad civitates tuas istas. + 31.21 Statue tibi, etc. Provocat ad satisfactionem, ut consideret in quantis deliquit, et agens pœnitentiam ad pristinam gratiam revertatur, secundum illud, Memento unde excideris, et age pœnitentiam, et prima opera fac Apoc. 2.. Dirige cor tuum. ID. Dirigit cor suum in viam rectam, etc., usque ad nec per luxus sæculi declinare consentit. Revertere, virgo, Isræl, revertere ad civitates tuas istas. ID. Licet hæc quidam juxta historiam, etc., usque ad et desinat vagari per luxus sæculi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 32:46et dixit ad eos: Ponite corda vestra in omnia verba, quæ ego testificor vobis hodie: ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere, et implere universa quæ scripta sunt legis hujus:
2 Chronicles 11:16Sed et de cunctis tribubus Israël, quicumque dederant cor suum ut quærerent Dominum Deum Israël, venerunt in Jerusalem ad immolandum victimas suas coram Domino Deo patrum suorum.
Psalms 62:10Ipsi vero in vanum quæsierunt animam meam: introibunt in inferiora terræ; + 62.10 Ipsi vero in vanum quæsierunt animam. Rex vero. Confert in his duobus versibus bona et mala diversarum partium. In inferiora terræ. CASS. Quia non ad cœlos evecti sunt. A terra sorbentur malæ cogitationes, quia de terra natæ, in ima terræ, quasi in cœnum, vergunt. 1
Proverbs 24:32Quod cum vidissem, posui in corde meo, et exemplo didici disciplinam.
Isaiah 52:11Recedite, recedite; exite inde, pollutum nolite tangere; exite de medio ejus; mundamini, qui fertis vasa Domini. + 52.11 Recedite. ID. Hoc Judæi ad se referunt, etc., usque ad a Spiritu sancto admoniti. Exite, in toto orbe Evangelium prædicantes, Ite, docete omnes gentes Matth. 18. Vasa Domini. ID. Templum Domini sanctum est, quod estis vos, vasa scilicet aurea et argentea, unde Paulus vas electionis dicitur; vel vasa Domini, armatura Dei, lorica justitiæ, clypeus fidei, galea salutis, et gladius spiritus, quod est verbum Dei.
Isaiah 62:10Transite, transite per portas, præparate viam populo: planum facite iter, eligite lapides, et elevate signum ad populos. + 62.10 Per portas. Ministros Ecclesiæ, qui alios introducunt. Vel virtutes, quæ ducunt in cœlum, quasi de virtute in virtutem. Planum facite iter. Auferendo scandala; in baptismo remittendo peccata. Eligite. Vel, projicite secundum Septuaginta, quod est, auferte duritiam infidelitatis a cordibus hominum; vel, reprobos et duros a consortio fidelium.