Jeremiæ 32:29
Et venient Chaldæi præliantes adversum urbem hanc, et succendent eam igni, et comburent eam, et domos in quarum domatibus sacrificabant Baal, et libabant diis alienis libamina ad irritandum me. + 32.29 Et venient Chaldæi. Aquila melius, ingredientur: non enim absentes erant, ut venirent qui obsiderent civitatem; verbum autem Hebræum et venient, et ingredientur sonat. Et domos in quarum domatibus. Quomodo periturus scribitur mundus, juxta illud: Cœlum et terra transibunt, eo quod in maligno positus sit, sic et domus ipsa, et loca, in quibus flagitia facta sunt, iræ Dei subjacebunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Chronicles 36:19Incenderunt hostes domum Dei, destruxeruntque murum Jerusalem: universas turres combusserunt, et quidquid pretiosum fuerat, demoliti sunt.
Isaiah 64:10Civitas Sancti tui facta est deserta, Sion deserta facta est, Jerusalem desolata est. + 64.10 Sion deserta. Sion et Jerusalem in hoc loco idem significant, templum, scilicet, et civitatem, ubi quondam specula virtutum et visio pacis. Sed postquam populus Judæorum negavit regem suum, et addidit illud: Non habemus regem nisi Cæsarem Joan. 19., Jerusalem deserta est a Deo: unde, Relinquetur vobis domus vestra deserta Luc. 13.; et illud, Surgite eamus hinc Joan. 14.. Et in templo, auditæ sunt voces sicut dicit ecclesiastica historia: Transeamus ab his sedibus.
Jeremiah 7:18Filii colligunt ligna, et patres succendunt ignem, et mulieres conspergunt adipem, ut faciant placentas reginæ cæli, et libent diis alienis, et me ad iracundiam provocent.
Jeremiah 19:13Et erunt domus Jerusalem, et domus regum Juda, sicut locus Topheth, immundæ, omnes domus in quarum domatibus sacrificaverunt omni militiæ cæli, et libaverunt libamina diis alienis.] + 19.13 Et erunt domus Jerusalem et domus regum. Omnis domus regum Juda sicut locus Topheth. Hoc in Hebræo non habetur, sed a LXX interseritur.
Jeremiah 27:8Gens autem et regnum quod non servierit Nabuchodonosor regi Babylonis, et quicumque non curvaverit collum suum sub jugo regis Babylonis, in gladio, et in fame, et in peste visitabo super gentem illam, ait Dominus, donec consumam eos in manu ejus.
Jeremiah 37:7et redient Chaldæi, et bellabunt contra civitatem hanc, et capient eam, et succendent eam igni.