Jeremiah 19:13
Et erunt domus Jerusalem, et domus regum Juda, sicut locus Topheth, immundæ, omnes domus in quarum domatibus sacrificaverunt omni militiæ cæli, et libaverunt libamina diis alienis.] + 19.13 Et erunt domus Jerusalem et domus regum. Omnis domus regum Juda sicut locus Topheth. Hoc in Hebræo non habetur, sed a LXX interseritur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
12Sic faciam loco huic, ait Dominus, et habitatoribus ejus, et ponam civitatem istam sicut Topheth.
Cross References
Deuteronomy 4:19ne forte elevatis oculis ad cælum, videas solem et lunam, et omnia astra cæli, et errore deceptus adores ea, et colas quæ creavit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus, quæ sub cælo sunt. + 4.19 Quæ creavit. AUG., quæst. 6. Non ita dictum est, etc., usque ad sed non cultum quem habent aliæ gentes.
2 Kings 23:12Altaria quoque quæ erant super tecta cœnaculi Achaz, quæ fecerant reges Juda, et altaria quæ fecerat Manasses in duobus atriis templi Domini, destruxit rex, et cucurrit inde, et dispersit cinerem eorum in torrentem Cedron.
Psalms 74:7Quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus: + 74.7 Quia neque ab oriente. CAS. Cur hæc? quia judex talis est, qui vitari non potest: quia ubique est; Deus enim est. AUG. De nullo loco divisim judicat, qui ubique præsens est ut Deus. CAS.Mystice. Oriens, quibus sol justitiæ oritur, etc., usque ad quia Deus præsens et cognitor est. 1
Isaiah 22:1Onus vallis Visionis. [Quidnam quoque tibi est, quia ascendisti et tu omnis in tecta? + 22.1 Onus vallis. Jerusalem quondam domina gentium, etc., usque ad qui de sublimi sensu Scripturarum ad infima corruerunt. Vallis visionis. LXX: Sion, id est speculæ, scilicet Ecclesiæ. Quidnam tibi quoque. Quasi diceret: Cum philosophia et sapientia sæcularis, de sublimibus disputans, simplicitatem Ecclesiæ contemnat, cur, tu quoque sectaris excelsa?
Jeremiah 32:29Et venient Chaldæi præliantes adversum urbem hanc, et succendent eam igni, et comburent eam, et domos in quarum domatibus sacrificabant Baal, et libabant diis alienis libamina ad irritandum me. + 32.29 Et venient Chaldæi. Aquila melius, ingredientur: non enim absentes erant, ut venirent qui obsiderent civitatem; verbum autem Hebræum et venient, et ingredientur sonat. Et domos in quarum domatibus. Quomodo periturus scribitur mundus, juxta illud: Cœlum et terra transibunt, eo quod in maligno positus sit, sic et domus ipsa, et loca, in quibus flagitia facta sunt, iræ Dei subjacebunt.
Jeremiah 52:13et incendit domum Domini, et domum regis, et omnes domos Jerusalem: et omnem domum magnam igni combussit: