Jeremiah 32:39
Et dabo eis cor unum, et viam unam, ut timeant me universis diebus, et bene sit eis, et filiis eorum post eos. + 32.39 Et dabo eis. CASS. Manifeste prodit initium nobis, etc., usque ad et per hoc vel remunerationem, vel supplicia promeriri.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 18:19Scio enim quod præcepturus sit filiis suis, et domui suæ post se ut custodiant viam Domini, et faciant judicium et justitiam: ut adducat Dominus propter Abraham omnia quæ locutus est ad eum.
Deuteronomy 5:29Quis det talem eos habere mentem, ut timeant me, et custodiant universa mandata mea in omni tempore, ut bene sit eis et filiis eorum in sempiternum? + 5.29 Quis det talem eos habere mentem? Vult Deus intelligi gratia sua hoc beneficium concedi, ut in omnibus sit justitia Dei ex fide, non quasi propria ex lege, unde: Auferam eis cor lapideum, et dabo cor carneum Ezech. 36., id est, sensatum, caro enim sensum habet, lapis vero non habet; et alibi: Idoneos nos fecit ministros Novi Testamenti, non littera sed spiritu.
Deuteronomy 11:18Ponite hæc verba mea in cordibus et in animis vestris, et suspendite ea pro signo in manibus, et inter oculos vestros collocate.
Psalms 112:1Alleluja. [Laudate, pueri, Dominum; laudate nomen Domini. + 112.1 Alleluia CASS. Quia merito laudandus, qui merito humilitatis gentes assumit, titulum psalmi exponit. Alleluia enim, ut diximus, interpretatur laudate Dominum, qualiter et psalmus incipit. Laudate. ID. Primo monet Propheta devotos, ut laudent jugiter, et ubique prædicent. Secundo ipse facit, quod monet alios, id est, laudat Deum ibi: Quis sicut Dominus I Cor. 14.? Ad laudem ergo monens ostendit, qui et quem, et quandiu, et ubi, et quare laudent, dicit. Pueri. Non sensu, sed malitia, maxime superbia, id est, humiles, unde, Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote, ut mentibus perfecti sitis. AUG., CASS. Laudate Dominum, pueri, simplices et puri, qui debent laudare. 1
Psalms 128:6Fiant sicut fœnum tectorum, quod priusquam evellatur exaruit: + 128.6 Matutina. ID. Speret vigilia matutina, qui non aliud a Deo quam immortalitatem speret. A custodia matutina, etc., usque ad inde in lege caput et cauda hostiæ Domino offerebantur. Speret Isræl in Domino. CASS. Secunda pars, ubi læta conclusio: Securus de se, prædicat, ut semper sperent in Domino. Quasi sicut anima speravit, similiter speret Isræl. 1
Proverbs 23:17Non æmuletur cor tuum peccatores, sed in timore Domini esto tota die: + 23.17 Non æmuletur cor tuum peccatores. Si tota die, etc., usque ad unde in Apocalypsi: Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitæ Apoc. 2..