Jeremiah 35:13
Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Vade, et dic viris Juda et habitatoribus Jerusalem: Numquid non recipietis disciplinam, ut obediatis verbis meis? dicit Dominus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
12Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens:
Cross References
Proverbs 8:10Accipite disciplinam meam, et non pecuniam; doctrinam magis quam aurum eligite:
Isaiah 28:9Quem docebit scientiam? et quem intelligere faciet auditum? Ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus. + 28.9 Ablactatos a lacte, avulsos. Alios non, quia portare non possunt. Hi enim sunt qui jam solido cibo uti possunt; aliis dicit Apostolus: Lac dedi vobis potum, non escam I Cor. 3..
Jeremiah 5:3Domine, oculi tui respiciunt fidem: percussisti eos, et non doluerunt; attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam: induraverunt facies suas supra petram, et noluerunt reverti. + 5.3 Domine, oculi tui. ID. Damnantur opera Judæorum (in quibus juxta legis cæremonias exsultabant) per fidem Christianorum, per quam gratia salvi facti sumus. Percussisti eos. GREG. Omnis divina percussio, etc., usque ad et est unum flagellum quod temporaliter incipit, et æternis consummatur suppliciis. Et non doluerunt. Inferuntur supplicia ut corrigantur vitia, sed non emendatur Jerusalem nec per tormenta.
Jeremiah 6:10Cui loquar, et quem contestabor ut audiat? ecce incircumcisæ aures eorum, et audire non possunt: ecce verbum Domini factum est eis in opprobrium, et non suscipient illud. + 6.10 Incircumcisæ aures, etc. Notandum quod circumcisio in Scripturis dicitur tribus modis: in præputio, in corde, in auribus, unde: Qui habet aures audiendi audiat Matth. 11..
Jeremiah 25:2quod locutus est Jeremias propheta ad omnem populum Juda, et ad universos habitatores Jerusalem, dicens:
Hebrews 12:25Videte ne recusetis loquentem. Si enim illi non effugerunt, recusantes eum, qui super terram loquebatur: multo magis nos, qui de cælis loquentem nobis avertimus.