Jeremiæ 35:2
Vade ad domum Rechabitarum, et loquere eis, et introduces eos in domum Domini, in unam exedram thesaurorum, et dabis eis bibere vinum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Kings 6:10Et ædificavit tabulatum super omnem domum quinque cubitis altitudinis, et operuit domum lignis cedrinis. + 6.10 Tabulatum super omnem domum quinque cubitis altitudinis. BEDA, ibid. Hic supremum ipsius domus tectum dicitur, etc., usque ad in spiritu et virtute Eliæ.
1 Chronicles 2:55cognationes quoque scribarum habitantium in Jabes, canentes atque resonantes, et in tabernaculis commorantes. Hi sunt Cinæi, qui venerunt de Calore patris domus Rechab. + 2.55 Habitantium. ID. Tradunt Hebræi Jabes fuisse doctorem legis peritissimum, in cujus conspectu sedebant filii Cinæi, qui et Jobab cognati Moysi. Scribæ igitur dicuntur canentes atque resonantes, quia assidue in legis Dei locutione versabantur: in tabernaculis quoque commoratos regum narrat historia. Jabes Christum significat verum magistrum sanctorum laudes Deo canentium. Jabes enim interpretatur exsiccans, Christus autem fluxus carnalium cupiditatum in suis fidelibus exsiccavit. Cinæi, id est possessio vel possidentes, sunt omnes electi de quibus dicitur: Hæreditas mea Isræl, et quorum possessio Dominus est. Rechab interpretatur auriga vel ascendens. Hi autem venerunt de calore patris domus Rechab, quia a patre luminum gratia Spiritus inflammati, per quadrigam virtutum in cœlos ascendunt, de quibus dicitur: Quincunque Spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt Rom. 8..
1 Chronicles 9:33Hi sunt principes cantorum per familias Levitarum, qui in exedris morabantur, ut die ac nocte jugiter suo ministerio deservirent.
1 Chronicles 28:12necnon et omnium quæ cogitaverat atriorum et exedrarum per circuitum in thesauros domus Domini, et in thesauros sanctorum,
2 Chronicles 31:11Præcepit igitur Ezechias ut præpararent horrea in domo Domini. Quod cum fecissent,
Nehemiah 13:5Fecit ergo sibi gazophylacium grande, et ibi erant ante eum reponentes munera, et thus, et vasa, et decimam frumenti, vini, et olei, partes Levitarum, et cantorum, et janitorum, et primitias sacerdotales.