1 Chronicles 2:55
cognationes quoque scribarum habitantium in Jabes, canentes atque resonantes, et in tabernaculis commorantes. Hi sunt Cinæi, qui venerunt de Calore patris domus Rechab. + 2.55 Habitantium. ID. Tradunt Hebræi Jabes fuisse doctorem legis peritissimum, in cujus conspectu sedebant filii Cinæi, qui et Jobab cognati Moysi. Scribæ igitur dicuntur canentes atque resonantes, quia assidue in legis Dei locutione versabantur: in tabernaculis quoque commoratos regum narrat historia. Jabes Christum significat verum magistrum sanctorum laudes Deo canentium. Jabes enim interpretatur exsiccans, Christus autem fluxus carnalium cupiditatum in suis fidelibus exsiccavit. Cinæi, id est possessio vel possidentes, sunt omnes electi de quibus dicitur: Hæreditas mea Isræl, et quorum possessio Dominus est. Rechab interpretatur auriga vel ascendens. Hi autem venerunt de calore patris domus Rechab, quia a patre luminum gratia Spiritus inflammati, per quadrigam virtutum in cœlos ascendunt, de quibus dicitur: Quincunque Spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt Rom. 8..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Judges 4:11Haber autem Cinæus recesserat quondam a ceteris Cinæis fratribus suis, filiis Hobab cognati Moysi: et tetenderat tabernacula usque ad vallem, quæ vocatur Sennim, et erat juxta Cedes.
2 Kings 10:15Cumque abiisset inde, invenit Jonadab filium Rechab in occursum sibi, et benedixit ei. Et ait ad eum: Numquid est cor tuum rectum, sicut cor meum cum corde tuo? Et ait Jonadab: Est. Si est, inquit, da manum tuam. Qui dedit ei manum suam. At ille levavit eum ad se in currum: + 10.15 Estne cor tuum, etc. Hinc est ergo perspicuum, quod etiam in tribubus erant quidam viri pietate præditi, propter quos etiam aliorum curam gerebat Dominus.
Ezra 7:6Ipse Esdras ascendit de Babylone, et ipse scriba velox in lege Moysi, quam Dominus Deus dedit Israël: et dedit ei rex secundum manum Domini Dei ejus super eum, omnem petitionem ejus.
Jeremiah 35:2Vade ad domum Rechabitarum, et loquere eis, et introduces eos in domum Domini, in unam exedram thesaurorum, et dabis eis bibere vinum.