Jeremiah 37:13
Et respondit Jeremias: Falsum est: non fugio ad Chaldæos. Et non audivit eum, sed comprehendit Jerias Jeremiam, et adduxit eum ad principes:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Jeremiah 18:18Et dixerunt: [Venite, et cogitemus contra Jeremiam cogitationes: non enim peribit lex a sacerdote, neque consilium a sapiente, nec sermo a propheta: venite, et percutiamus eum lingua, et non attendamus ad universos sermones ejus.] + 18.18 Venit. ID. Ista tunc Judæorum contra Jeremiam vel Christum, etc., usque ad prophetiam omni verborum et sensuum confidentia persequentes.
Jeremiah 21:9Qui habitaverit in urbe hac morietur gladio, et fame, et peste: qui autem egressus fuerit, et transfugerit ad Chaldæos qui obsident vos, vivet, et erit ei anima sua quasi spolium.
Jeremiah 27:12Et ad Sedeciam regem Juda locutus sum secundum omnia verba hæc, dicens: Subjicite colla vestra sub jugo regis Babylonis, et servite ei et populo ejus, et vivetis. + 27.12 Et ad Sedeciam. Post universas gentes, transit ad Sedeciam et eadem comminatur, neque enim Judæi privilegium merentur, qui aut similia, aut graviora, aut majora gentibus peccaverunt; et qui audire dedignantur, peste et fame consumuntur. Nolite audire. In hoc loco allegoricus interpres, etc., usque ad et sedem pristinam non recepturos.
Jeremiah 36:12descendit in domum regis, ad gazophylacium scribæ, et ecce ibi omnes principes sedebant: Elisama scriba, et Dalaias filius Semeiæ, et Elnathan filius Achobor, et Gamarias filius Saphan, et Sedecias filius Hananiæ, et universi principes:
Jeremiah 38:4Et dixerunt principes regi: Rogamus ut occidatur homo iste: de industria enim dissolvit manus virorum bellantium qui remanserunt in civitate hac, et manus universi populi, loquens ad eos juxta verba hæc: siquidem homo iste non quærit pacem populo huic, sed malum.
Jeremiah 38:10Præcepit itaque rex Abdemelech Æthiopi, dicens: Tolle tecum hinc triginta viros, et leva Jeremiam prophetam de lacu, antequam moriatur.