Jeremiah 39:16
Vade, et dic Abdemelech Æthiopi, dicens: Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Ecce ego inducam sermones meos super civitatem hanc in malum, et non in bonum, et erunt in conspectu tuo in die illa.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
15Ad Jeremiam autem factus fuerat sermo Domini, cum clausus esset in vestibulo carceris, dicens:
Cross References
2 Chronicles 36:21et compleretur sermo Domini ex ore Jeremiæ, et celebraret terra sabbata sua: cunctis enim diebus desolationis egit sabbatum usque dum complerentur septuaginta anni.
Jeremiah 19:11et dices ad eos: [Hæc dicit Dominus exercituum: Sic conteram populum istum, et civitatem istam, sicut conteritur vas figuli, quod non potest ultra instaurari: et in Topheth sepelientur, eo quod non sit alius locus ad sepeliendum. + 19.11 Sic conteram populum istum. Sub Ælio Adriano civitas, et nomen perdidit, et statum, ad frangendam superbiam habitatorum. Sanctæ autem crucis et resurrectionis vocabula non urbem significant, sed locum. ID. Judæi auream atque gemmatam Jerusalem, etc., usque ad et vero judici cuncta reserventur. Et in Topheth sepelientur, etc., usque ad quæ huic imminet loco, fiat sicut Topheth.
Jeremiah 21:10Posui enim faciem meam super civitatem hanc in malum, et non in bonum, ait Dominus: in manu regis Babylonis dabitur, et exuret eam igni.
Jeremiah 26:15Verumtamen scitote et cognoscite quod, si occideritis me, sanguinem innocentem tradetis contra vosmetipsos, et contra civitatem istam, et habitatores ejus: in veritate enim misit me Dominus ad vos, ut loquerer in auribus vestris omnia verba hæc.
Jeremiah 26:20Fuit quoque vir prophetans in nomine Domini, Urias filius Semei de Cariathiarim, et prophetavit adversus civitatem istam, et adversus terram hanc, juxta omnia verba Jeremiæ. + 26.20 Fuit quoque. Quæritur cum Urias eadem, etc., usque ad Christus quoque de manibus persequentium lapsus est.