Jeremiah 39:17
Et liberabo te in die illa, ait Dominus, et non traderis in manus virorum quos tu formidas: + 39.17 Et liberabo te. Qui sperant in Domino non confundentur Sap. 19.. Confundentur omnes iniqua agentes Psal. 24.. Ecce principes qui animam Jeremiæ quærebant, captivantur. Eunuchus qui eum liberaverat perfecta potitus est libertate. Sic quoque liberatis sanctis prædicatoribus, persecutores æterna ultione punientur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 15:1His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens: Noli timere, Abram: ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis. + 15.1 His itaque transactis, etc., Noli timere. Triumphata multitudine vitiorum, confortatur spes cujusque fidelis a Domino ne titubet, sed mercedem exspectet.
1 Kings 18:15Et dixit Elias: Vivit Dominus exercituum, ante cujus vultum sto, quia hodie apparebo ei.
2 Kings 6:16At ille respondit: Noli timere: plures enim nobiscum sunt, quam cum illis. + 6.16 Nolite timere. Nolite timere eos qui occidunt corpus, et post non habent quid faciant vobis. Plures. ID. Possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi plusquam duodecim legiones angelorum. Domine, aperi. ID. Valde necesse est ut Elisæus noster aperiat oculos cordis ad considerandum, quia omnes qui confidunt in illum non confundentur.
Psalms 41:1In finem. Intellectus filiis Core. + 41.1 In fine intellectus. CASS. Core interpretatur Calvaria. Filii ergo, etc., usque ad, cui obviat malorum insultatio. HIER. Filii Core, id est, filii calvi, etc., usque ad verbum puerorum deridentium Eliseum. 1
Psalms 50:15Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur. + 50.15 Docebo. Ibid. Quid restitutus persolvat; prius plorans, jam fit doctor. 1
Jeremiah 1:19Et bellabunt adversum te, et non prævalebunt, quia ego tecum sum, ait Dominus, ut liberem te.]