Jeremiah 39:5
Persecutus est autem eos exercitus Chaldæorum, et comprehenderunt Sedeciam in campo solitudinis Jerichontinæ, et captum adduxerunt ad Nabuchodonosor regem Babylonis, in Reblatha, quæ est in terra Emath: et locutus est ad eum judicia.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Joshua 4:13et quadraginta pugnatorum millia per turmas, et cuneos, incedebant per plana atque campestria urbis Jericho.
Joshua 13:5ejusque confinia. Libani quoque regio contra orientem, a Baalgad sub monte Hermon, donec ingrediaris Emath;
2 Samuel 8:9Audivit autem Thou rex Emath quod percussisset David omne robur Adarezer,
2 Kings 23:33Vinxitque eum Pharao Nechao in Rebla, quæ est in terra Emath, ne regnaret in Jerusalem: et imposuit mulctam terræ centum talentis argenti, et talento auri.
2 Chronicles 33:11Idcirco superinduxit eis principes exercitus regis Assyriorum: ceperuntque Manassen, et vinctum catenis atque compedibus duxerunt in Babylonem.
Jeremiah 4:12Spiritus plenus ex his veniet mihi, et nunc ego loquar judicia mea cum eis. + 4.12 Spiritus plenus. Quidam hunc locum sic exponunt, ut postquam purgata fuerit area, reliquiæ salvæ fiant. Unde scriptum est: Spiritus plenitudinis veniet mihi; unde evangelista, De plenitudine ejus omnes accepimus Joan. 1.. Et nunc ego. Aposiopesis, sicut ait Virgilius ÆNEID.: Quos ego; sed motos præstat componere fluctus. Propheta dicturus prospera, retinet se, et tristibus junxit tristia.