Jeremiah 39:6
Et occidit rex Babylonis filios Sedeciæ in Reblatha, in oculis ejus: et omnes nobiles Juda occidit rex Babylonis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
7Oculos quoque Sedeciæ eruit, et vinxit eum compedibus ut duceretur in Babylonem.
Cross References
Genesis 21:16Et abiit, seditque e regione procul quantum potest arcus jacere: dixit enim: Non videbo morientem puerum: et sedens contra, levavit vocem suam et flevit.
Deuteronomy 28:34et stupens ad terrorem eorum quæ videbunt oculi tui.
2 Kings 25:7Filios autem Sedeciæ occidit coram eo, et oculos ejus effodit, vinxitque eum catenis, et adduxit in Babylonem.
Esther 8:6Quomodo enim potero sustinere necem et interfectionem populi mei?
Jeremiah 21:7Et post hæc, ait Dominus, dabo Sedeciam regem Juda, et servos ejus, et populum ejus, et qui derelicti sunt in civitate hac a peste, et gladio, et fame, in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manu inimicorum eorum, et in manu quærentium animam eorum: et percutiet eos in ore gladii, et non flectetur, neque parcet, nec miserebitur. + 21.7 Dabo Sedeciam. Primum de universa urbe prophetatum est, etc., usque ad nec ullam speret misericordiam, cum fœdus perjurio violaverit. In manu. In manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu inimicorum ejus.
Jeremiah 34:19principes Juda et principes Jerusalem, eunuchi et sacerdotes, et omnis populus terræ, qui transierunt inter divisiones vituli: