Jeremiæ 44:2
Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Vos vidistis omne malum istud quod adduxi super Jerusalem, et super omnes urbes Juda: et ecce desertæ sunt hodie, et non est in eis habitator,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 26:32Disperdamque terram vestram, et stupebunt super ea inimici vestri, cum habitatores illius fuerint.
Deuteronomy 29:2Vocavitque Moyses omnem Israël, et dixit ad eos: Vos vidistis universa, quæ fecit Dominus coram vobis in terra Ægypti Pharaoni, et omnibus servis ejus, universæque terræ illius,
2 Kings 21:13Et extendam super Jerusalem funiculum Samariæ, et pondus domus Achab: et delebo Jerusalem, sicut deleri solent tabulæ: et delens vertam, et ducam crebrius stylum super faciem ejus.
Isaiah 24:12Relicta est in urbe solitudo, et calamitas opprimet portas.
Jeremiah 4:7Ascendit leo de cubili suo, et prædo gentium se levavit: egressus est de loco suo ut ponat terram tuam in solitudinem: civitates tuæ vastabuntur, remanentes absque habitatore. + 4.7 Ascendit leo. HIER. Si quis fautor est aut auctor perversorum dogmatum, de eo potest dici, ascendit leo de cubili suo, etc. Et prædo. De quo dicitur, Omnium inimicorum suorum dominabitur Psal. 9.. Qui gloriatur dicens: Circumivi terram et perambulavi eam Job 2.. Quis est enim quem diaboli venena non tangunt, nisi ille qui ait: Venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam? Job. 14. De loco suo. De abysso, in qua est religandus, in quam ne mittatur exorat.
Jeremiah 8:3Et eligent magis mortem quam vitam, omnes qui residui fuerint de cognatione hac pessima, in universis locis quæ derelicta sunt, ad quæ ejeci eos, dicit Dominus exercituum.]