Jeremiæ 47:4
pro adventu diei in quo vastabuntur omnes Philisthiim, et dissipabitur Tyrus et Sidon cum omnibus reliquis auxiliis suis: depopulatus est enim Dominus Palæstinos, reliquias insulæ Cappadociæ. + 47.4 Et dissipabitur. Ostendit Tyrum et Sidonem ad Palæstinos attinere, licet Tyrus in sortem Nephthalim ceciderit, et Sidon terminus Chananæorum in sortem Aser: sed non eam possedit, quia hostes expellere non valuit. Reliquias insulæ Cappadociæ. In qua habitabant Cappadoces pristinis cultoribus interfectis. Hæc est terminus Chananæorum juxta Ægyptum, ceciditque in sortem Judæ: sed eam non obtinuit, quia Enachim, id est, gigantes allophylorum fortissime restiterunt: et est usque hodie insignis civitas Palæstinæ, quamvis de ea prophetatum sit Gaza futura est in tumulum sempiternum: sed ubi prius fuit vix ulla remanent vestigia, in alio enim loco ædificata est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 10:13At vero Mesraim genuit Ludim, et Anamim et Laabim, Nephthuim, + 10.13 At vero Mesraim, etc. HIERON. Exceptis Laabin, a quibus Libyes postea nominati sunt, qui prius Phutæi vocabantur; et Chasluim, qui postea Philistiim dicti sunt, quos nos corrupte Palæstinos dicimus, cæteræ sex gentes nobis ignotæ sunt, quia bello Æthiopico subversæ. Possederunt autem terram a Gaza usque ad extremos fines Ægypti. Ludim et Anamim. Laabim, Nephetuim, etc. Hæc omnia ignorantur, vel quia deletæ sunt gentes bello Æthiopico, vel quia ignoratur quæ nomina nunc habeant.
Deuteronomy 2:23Hevæos quoque, qui habitabant in Haserim usque Gazan, Cappadoces expulerunt: qui egressi de Cappadocia deleverunt eos, et habitaverunt pro illis.
1 Chronicles 1:12Phetrusim quoque, et Casluim: de quibus egressi sunt Philisthiim, et Caphtorim.
Psalms 37:13Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates, et dolos tota die meditabantur. 1
Isaiah 20:6Et dicet habitator insulæ hujus in die illa: Ecce hæc erat spes nostra, ad quos confugimus in auxilium, ut liberarent nos a facie regis Assyriorum: et quomodo effugere poterimus nos?] + 20.6 Hæccine erat. Admiranda Dei providentia, etc., usque ad in fine ex toto peribit, cum regnum Christi illuxerit.
Isaiah 31:8Et cadet Assur in gladio non viri, et gladius non hominis vorabit eum: et fugiet non a facie gladii, et juvenes ejus vectigales erunt.