The Bible Software
bible.software › Jeremiæ › Jeremiæ 49 › Jeremiæ 49:14

Jeremiæ 49:14

Auditum audivi a Domino, et legatus ad gentes missus est: Congregamini, et venite contra eam, et consurgamus in prælium. + 49.14 Audivi. Hæc sententia in Abdia pene eisdem verbis continetur, et multa hujus capituli.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

I have heard a rumour from the LORD, and an ambassador is sent unto the heathen, saying, Gather ye together, and come against her, and rise up to the battle.

In Context

13Quia per memetipsum juravi, dicit Dominus, quod in solitudinem, et in opprobrium, et in desertum, et in maledictionem erit Bosra, et omnes civitates ejus erunt in solitudines sempiternas.

15Ecce enim parvulum dedi te in gentibus, contemptibilem inter homines. + 49.15 Ecce enim. RAB. Quasi dicat: O Edom, qui minor es inter omnes in circuitu nationes, etc., usque ad inde te detraherem, et ad terram reducerem cæterarum gentium. Parvulum dedi te in gentibus. O hæretice, licet magnus tibi videaris, et contemnas parvitatem Ecclesiæ, parvus tamen es et contemptibilis.

Read all of Jeremiæ 49

Cross References

Isaiah 18:2qui mittit in mare legatos, et in vasis papyri super aquas. Ite, angeli veloces, ad gentem convulsam et dilaceratam; ad populum terribilem, post quem non est alius; ad gentem exspectantem et conculcatam, cujus diripuerunt flumina terram ejus. + 18.2 In vasis papyri, id est in navibus de papyro factis, etc., usque ad pertransit et labitur.

Isaiah 37:7Ecce ego dabo ei spiritum, et audiet nuntium, et revertetur ad terram suam, et corruere eum faciam gladio in terra sua. + 37.7 Ecce ego dabo ei spiritum, etc. Quasi dicat: Non dicam universa quæ Assyrio faciam, ne meam videar jactare potentiam, sed hoc unum: Ecce ego dabo.

Jeremiah 51:11Acuite sagittas, implete pharetras: suscitavit Dominus spiritum regum Medorum: et contra Babylonem mens ejus est ut perdat eam, quoniam ultio Domini est, ultio templi sui.

Jeremiah 51:46et ne forte mollescat cor vestrum, et timeatis auditum qui audietur in terra: et veniet in anno auditio, et post hunc annum auditio, et iniquitas in terra, et dominator super dominatorem.

Obadiah 1:1Visio Abdiæ. [Hæc dicit Dominus Deus ad Edom: Auditum audivimus a Domino, et legatum ad gentes misit: surgite, et consurgamus adversus eum in prælium.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Jeremiæ 49:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jeremiæ 49:13Jeremiæ 49Jeremiæ 49:15 →