Jeremiæ 49:20
Propterea audite consilium Domini quod iniit de Edom, et cogitationes ejus quas cogitavit de habitatoribus Theman: si non dejecerint eos parvuli gregis, nisi dissipaverint cum eis habitaculum eorum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 33:11Divites eguerunt, et esurierunt; inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono. + 33.11 Divites eguerunt et esurierunt. CASS. Quia fidem non habent. Esurierunt, quia corpore Domini non satiantur. Quid enim habent, qui Deum non habent? Vel, divites eguerunt, id est, carebunt summo bono, licet esuriant, id est, desiderent. Sed toto studio quærentes sine imminutione habebunt bonum, quod est omne bonum. 1
Isaiah 14:24[Juravit Dominus exercituum, dicens: Si non, ut putavi, ita erit; et quomodo mente tractavi, + 14.24 Juravit Dominus. Hucusque de Babylone et regibus, etc., usque ad et hoc in terra Juda et in montibus ejus, sicut Dominus prædixerat.
Jeremiah 37:10Ergo cum recessisset exercitus Chaldæorum ab Jerusalem, propter exercitum Pharaonis,
Jeremiah 49:13Quia per memetipsum juravi, dicit Dominus, quod in solitudinem, et in opprobrium, et in desertum, et in maledictionem erit Bosra, et omnes civitates ejus erunt in solitudines sempiternas.
Jeremiah 50:45Propterea audite consilium Domini quod mente concepit adversum Babylonem, et cogitationes ejus quas cogitavit super terram Chaldæorum: nisi detraxerint eos parvuli gregum, nisi dissipatum fuerit cum ipsis habitaculum eorum.
Malachi 1:3Esau autem odio habui, et posui montes ejus in solitudinem, et hæreditatem ejus in dracones deserti.