The Bible Software
bible.softwareJeremiahJeremiah 49 › Jeremiah 49:22

Jeremiah 49:22

Ecce quasi aquila ascendet, et avolabit, et expandet alas suas super Bosran: et erit cor fortium Idumææ in die illa quasi cor mulieris parturientis.]

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Behold, he shall come up and fly as the eagle, and spread his wings over Bozrah: and at that day shall the heart of the mighty men of Edom be as the heart of a woman in her pangs.

In Context

21A voce ruinæ eorum commota est terra; clamor in mari Rubro auditus est vocis ejus. + 49.21 A voce ruinæ, etc. Veniente vastatore, strepitus ruinæ eorum longe lateque resonabit, terrorem incutiens vicinis provinciis.

23Ad Damascum. [Confusa est Emath et Arphad, quia auditum pessimum audierunt: turbati sunt in mari; præ sollicitudine quiescere non potuit. + 49.23 Confusa est. RAB. Post Philisthæos, Moabitas, Ammonitas quoque et Idumæos, ad Damascum, id est, Arabiam, etc., usque ad cum enim captus est populus Judæorum, Damascus, cui imperabat Aretha, similiter capta est.

Read all of Jeremiah 49

Cross References

Deuteronomy 28:49Adducet Dominus super te gentem de longinquo, et de extremis terræ finibus in similitudinem aquilæ volantis cum impetu, cujus linguam intelligere non possis:

Isaiah 13:8et conteretur. Torsiones et dolores tenebunt; quasi parturiens dolebunt: unusquisque ad proximum suum stupebit, facies combustæ vultus eorum. + 13.8 Combustæ. Quasi carbones nimio dolore, vel in re. Multi enim fuere combusti. Combustæ igne. Igne quem sibi succenderunt, quia dicere non possunt: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine Psal. 4., et: Nos autem revelata facie gloriam Domini contemplantes II Cor. 3..

Isaiah 26:17Sicut quæ concipit, cum appropinquaverit ad partum, dolens clamat in doloribus suis, sic facti sumus a facie tua, Domine.

Jeremiah 4:31Vocem enim quasi parturientis audivi, angustias ut puerperæ: vox filiæ Sion intermorientis, expandentisque manus suas: Væ mihi, quia defecit anima mea propter interfectos !] + 4.31 Vocem enim quasi, etc. HIER. Duo exempla posita sunt, et parturientis et lugentis, ut quidquid mulier patitur, vel in fetu, vel in morte filiorum, Jerusalem patiatur in populis.

Jeremiah 13:21Quid dices cum visitaverit te? tu enim docuisti eos adversum te, et erudisti in caput tuum. Numquid non dolores apprehendent te, quasi mulierem parturientem? + 13.21 Tu enim docuisti eos, etc. ID. Quando Ezechias ostendit thesaurum nuntio regis Babyloniæ. Tu enim, etc. Audiat hoc Ecclesia negligens, quæ docet adversarios suos quomodo possint eam spirituali captivitate comprehendere, et pecus ejus bestiali crudelitate lacerare.

Jeremiah 30:6Interrogate, et videte si generat masculus: quare ergo vidi omnis viri manum super lumbum suum, quasi parturientis, et conversæ sunt universæ facies in auruginem?

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Jeremiah 49:22

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jeremiah 49:21Jeremiah 49Jeremiah 49:23 →