Jeremiah 13:21
Quid dices cum visitaverit te? tu enim docuisti eos adversum te, et erudisti in caput tuum. Numquid non dolores apprehendent te, quasi mulierem parturientem? + 13.21 Tu enim docuisti eos, etc. ID. Quando Ezechias ostendit thesaurum nuntio regis Babyloniæ. Tu enim, etc. Audiat hoc Ecclesia negligens, quæ docet adversarios suos quomodo possint eam spirituali captivitate comprehendere, et pecus ejus bestiali crudelitate lacerare.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Kings 16:7Misit autem Achaz nuntios ad Theglathphalasar regem Assyriorum, dicens: Servus tuus, et filius tuus ego sum: ascende, et salvum me fac de manu regis Syriæ, et de manu regis Israël, qui consurrexerunt adversum me.
Isaiah 13:8et conteretur. Torsiones et dolores tenebunt; quasi parturiens dolebunt: unusquisque ad proximum suum stupebit, facies combustæ vultus eorum. + 13.8 Combustæ. Quasi carbones nimio dolore, vel in re. Multi enim fuere combusti. Combustæ igne. Igne quem sibi succenderunt, quia dicere non possunt: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine Psal. 4., et: Nos autem revelata facie gloriam Domini contemplantes II Cor. 3..
Isaiah 39:2Lætatus est autem super eis Ezechias, et ostendit eis cellam aromatum, et argenti, et auri, et odoramentorum, et unguenti optimi, et omnes apothecas supellectilis suæ, et universa quæ inventa sunt in thesauris ejus. Non fuit verbum quod non ostenderet eis Ezechias in domo sua, et in omni potestate sua. + 39.2 Et in omni potestate sua. ID. In thesauris domus Domini, in quo præcipue offendit. Hoc enim non erat potestatis ejus. Jam tamen de valvis illis templi auri laminas tulerat. In thesauris ejus. Tacet de thesauris Domini, metuens reprehendi, quod scilicet ostendit eis quodcunque haberet in potestate, templi, scilicet supellectilem; unde:
Jeremiah 5:31prophetæ prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manibus suis, et populus meus dilexit talia. Quid igitur fiet in novissimo ejus?]
Jeremiah 22:23Quæ sedes in Libano, et nidificas in cedris, quomodo congemuisti cum venissent tibi dolores, quasi dolores parturientis?
Jeremiah 38:22ecce omnes mulieres quæ remanserunt in domo regis Juda educentur ad principes regis Babylonis, et ipsæ dicent: Seduxerunt te, et prævaluerunt adversum te, viri pacifici tui: demerserunt in cœno et in lubrico pedes tuos, et recesserunt a te. + 38.22 Ecce. Significat quod fluxa cogitatio, etc., usque ad et animam igne comburet inexstinguibili.