Jeremiæ 49:24
Dissoluta est Damascus, versa est in fugam: tremor apprehendit eam, angustia et dolores tenuerunt eam quasi parturientem. + 49.24 Dissoluta. Damascus interpretatur poculum sanguinis, aut sanguinem bibens, aut sanguis cilicii; quæ omnia ethnicis conveniunt, etc., usque ad Quomodo enim acervus lapidum de dispersis lapidibus cumulatur: sic de omnibus nationibus acervus credentium congregatur in ruina Judæorum cadentium dum gentes surgunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
25Quomodo dereliquerunt civitatem laudabilem, urbem lætitiæ?
Cross References
Jeremiah 4:31Vocem enim quasi parturientis audivi, angustias ut puerperæ: vox filiæ Sion intermorientis, expandentisque manus suas: Væ mihi, quia defecit anima mea propter interfectos !] + 4.31 Vocem enim quasi, etc. HIER. Duo exempla posita sunt, et parturientis et lugentis, ut quidquid mulier patitur, vel in fetu, vel in morte filiorum, Jerusalem patiatur in populis.
Jeremiah 30:6Interrogate, et videte si generat masculus: quare ergo vidi omnis viri manum super lumbum suum, quasi parturientis, et conversæ sunt universæ facies in auruginem?
Jeremiah 49:22Ecce quasi aquila ascendet, et avolabit, et expandet alas suas super Bosran: et erit cor fortium Idumææ in die illa quasi cor mulieris parturientis.]
Jeremiah 49:37Et pavere faciam Ælam coram inimicis suis, et in conspectu quærentium animam eorum: et adducam super eos malum, iram furoris mei, dicit Dominus, et mittam post eos gladium donec consumam eos.
Hosea 13:13Dolores parturientis venient ei: ipse filius non sapiens: nunc enim non stabit in contritione filiorum.