Jeremiah 50:21
Super terram dominantium ascende, et super habitatores ejus visita: dissipa, et interfice quæ post eos sunt, ait Dominus, et fac juxta omnia quæ præcepi tibi. + 50.21 Super terram dominantium. Prædicatoribus Christi præcipitur, ut regnum diaboli studeant evertere: et opera ejus maligna et consilia pessima, ut interficiant omnes peccatores terræ, et disperdant de civitate Domini omnes operantes iniquitatem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
22Vox belli in terra, et contritio magna.
Cross References
Numbers 31:14Iratusque Moyses principibus exercitus, tribunis, et centurionibus qui venerant de bello,
1 Samuel 15:3Nunc ergo vade, et percute Amalec, et demolire universa ejus: non parcas ei, et non concupiscas ex rebus ipsius aliquid, sed interfice a viro usque ad mulierem, et parvulum atque lactentem, bovem et ovem, camelum et asinum.
2 Samuel 16:11Et ait rex Abisai, et universis servis suis: Ecce filius meus qui egressus est de utero meo, quærit animam meam: quanto magis nunc filius Jemini? Dimittite eum ut maledicat juxta præceptum Domini:
2 Chronicles 36:23Hæc dicit Cyrus rex Persarum: Omnia regna terræ dedit mihi Dominus Deus cæli, et ipse præcepit mihi ut ædificarem ei domum in Jerusalem, quæ est in Judæa: quis ex vobis est in omni populo ejus? sit Dominus Deis suus cum eo, et ascendat.
Isaiah 44:28qui dico Cyro: Pastor meus es, et omnem voluntatem meam complebis; qui dico Jerusalem: Ædificaberis, et templo: Fundaberis.]
Isaiah 48:15Ego, ego locutus sum, et vocavi eum; adduxi eum, et directa est via ejus. + 48.15 Vocavi eum. Cyrum vel filium, per Gabrielem dicens: Et vocabis nomen ejus Jesum.