The Bible Software
bible.softwareIsaiæIsaiæ 48 › Isaiæ 48:15

Isaiæ 48:15

Ego, ego locutus sum, et vocavi eum; adduxi eum, et directa est via ejus. + 48.15 Vocavi eum. Cyrum vel filium, per Gabrielem dicens: Et vocabis nomen ejus Jesum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

I, even I, have spoken; yea, I have called him: I have brought him, and he shall make his way prosperous.

In Context

14Congregamini, omnes vos, et audite: quis de eis annuntiavit hæc? Dominus dilexit eum, faciet voluntatem suam in Babylone, et brachium suum in Chaldæis. + 48.14 Congregamini omnes vos. Quid ergo gloriatur terra et cinis et ignorans fragilitatem suam? Annuntiavit hæc. Quod Cyrus Babylonem destrueret, vel quia Filius meus de virgine nasciturus esset. Dominus dilexit eum. Hæc proprie ad Christum pertinent. Possunt tamen ad Cyrum referri et ad Darium usque ad locum illum: Directa est via ejus. Suam: quia capiet eam. Vel, Filius in mundo redimendo eum, qui et Chaldæos scilicet dæmones ejecit, unde, princeps hujus mundi ejicietur foras.

16Accedite ad me et audite hoc: non a principio in abscondito locutus sum: ex tempore antequam fieret, ibi eram: et nunc Dominus Deus misit me, et spiritus ejus. + 48.16 Misit me. ID. Totam Trinitatem breviter, plene et aperte distinguit.

Read all of Isaiæ 48

Cross References

Joshua 1:8Non recedat volumen legis hujus ab ore tuo: sed meditaberis in eo diebus ac noctibus, ut custodias et facias omnia quæ scripta sunt in eo: tunc diriges viam tuam, et intelliges eam.

Isaiah 44:28qui dico Cyro: Pastor meus es, et omnem voluntatem meam complebis; qui dico Jerusalem: Ædificaberis, et templo: Fundaberis.]

Isaiah 45:13Ego suscitavi eum ad justitiam, et omnes vias ejus dirigam; ipse ædificabit civitatem meam, et captivitatem meam dimittet, non in pretio neque in muneribus, dicit Dominus Deus exercituum.] + 45.13 Ego suscitavi. ID. Quasi diceret: Qui supradicta feci; quid mirum si et Filium mittam in mundum ut redimat genus humanum et a mortuis suscitem eum? Vias ejus dirigam. Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus I Petr. 2.. Ipse ædificabit. ID. De quo dictum est: Non cognovisti me. Nec ipse ædificavit civitatem vel templum, sed permisit ædificari: nec in ejus tempore hoc consummatum est, sed Assueri.

Ezekiel 1:2In quinta mensis, ipse est annus quintus transmigrationis regis Joachin,

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiæ 48:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiæ 48:14Isaiæ 48Isaiæ 48:16 →