Jeremiah 51:13
Quæ habitas super aquas multas, locuples in thesauris: venit finis tuus, pedalis præcisionis tuæ.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 6:13dixit ad Noë: Finis universæ carnis venit coram me: repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra. + 6.13 Disperdam eos cum, etc. Tradunt doctores terræ virorem et fecunditatem longe esse inferiorem post diluvium; et ideo hominibus esum carnium concessum, cum antea tantum terræ fructibus victitarent.
Isaiah 45:3et dabo tibi thesauros absconditos, et arcana secretorum, ut scias quia ego Dominus, qui voco nomen tuum, Deus Israël, + 45.3 Thesauros absconditos. Cunctarum urbium, ut abjectis idolis, beneficiis invitatus, unum Deum sentires, qui ante prædixit nomen tuum antequam esses.
Jeremiah 50:27Dissipate universos fortes ejus: descendant in occisionem: væ eis, quia venit dies eorum, tempus visitationis eorum !
Jeremiah 50:37Gladius ad equos ejus, et ad currus ejus, et ad omne vulgus quod est in medio ejus: et erunt quasi mulieres: gladius ad thesauros ejus, qui diripientur. + 50.37 Et erunt quasi mulieres. ID. Imbelles quasi mulieres, per Medos et Persas destruxit eos, etc., usque ad quia synagoga eorum terra sculptilium est, et in portentis, id est falsis figmentis gloriantur.
Lamentations 4:18Sade Lubricaverunt vestigia nostra in itinere platearum nostrarum; appropinquavit finis noster, completi sunt dies nostri, quia venit finis noster.
Daniel 5:26Et hæc est interpretatio sermonis. Mane: numeravit Deus regnum tuum, et complevit illud.