The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 6 › Genesis 6:13

Genesis 6:13

dixit ad Noë: Finis universæ carnis venit coram me: repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra. + 6.13 Disperdam eos cum, etc. Tradunt doctores terræ virorem et fecunditatem longe esse inferiorem post diluvium; et ideo hominibus esum carnium concessum, cum antea tantum terræ fructibus victitarent.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And God said unto Noah, The end of all flesh is come before me; for the earth is filled with violence through them; and, behold, I will destroy them with the earth.

In Context

12Cumque vidisset Deus terram esse corruptam (omnis quippe caro corruperat viam suam super terram),

14Fac tibi arcam de lignis lævigatis; mansiunculas in arca facies, et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus. + 6.14 Fac tibi arcam de lignis. Scilicet fortibus et insolubilibus, et bene coarctatis; quæ alia translatio dicit quadrata, ut nec vi ventorum nec inundatione solvetur. Mansiunculas, etc. STRAB. LXX: Bicamerata et tricamerata in arca facies: bicamerata in inferioribus, tricamerata in superioribus. Quinque ergo mansionibus distincta sunt: prima, id est inferior, fuit stercoraria, quo stercora defluebant, ne qui erant in arca fetore læderentur; secunda, apothecaria; tertia, immitium animalium et serpentium; quarta, mansuetorum; quinta, id est suprema, hominum et avium. Ostium, ubi bicamerata et tricamerata jungebantur, id est, inter apothecariam et bestiarum habitationem. AUG. In prima habitatione in inferioribus semel camerata erat arca, in secunda super inferiorem habitationem bicamerata. In tertia vero super secundam tricamerata. Dicunt alii in inferioribus duas fuisse mansiunculas, et sic arcam fuisse bicameratam. Harum inferior stercora suscipiebat, secunda escas, quæ apothecaria dicebatur; in superioribus tricamerata erat, ubi homines et animalia congrua distinctione continebantur. ISID. in Gen., tom. 5 Arcam construxit Nœ de lignis imputribilibus, etc., usque ad in quinque prophetizatus, in sexta evangelizatus.

Read all of Genesis 6

Cross References

Genesis 6:11Corrupta est autem terra coram Deo, et repleta est iniquitate.

Genesis 49:5Simeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia. + 49.5 Simeon et Levi, etc. HIERON., ubi supra. LXX: Simeon et Levi fratres consummaverunt iniquitatem adinventionis suæ, etc., usque ad in consilium eorum non veniat anima mea.

Jeremiah 51:13Quæ habitas super aquas multas, locuples in thesauris: venit finis tuus, pedalis præcisionis tuæ.

Hosea 4:1[Audite verbum Domini, filii Israël, quia judicium Domino cum habitatoribus terræ: non est enim veritas, et non est misericordia, et non est scientia Dei in terra.

Hebrews 11:7Fide Noë responso accepto de iis quæ adhuc non videbantur, metuens aptavit arcam in salutem domus suæ, per quam damnavit mundum: et justitiæ, quæ per fidem est, hæres est institutus. + 11.7 Fide Nœ, etc. Et justitiæ, etc. Id est, fuit justus ex fide, sicut patres sui, nisi enim justus esset, hoc ei Deus non præcepisset.

2 Peter 3:6per quæ, ille tunc mundus aqua inundatus, periit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 6:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 6:12Genesis 6Genesis 6:14 →