Jeremiæ 52:8
Persecutus est autem Chadæorum exercitus regem, et apprehenderunt Sedeciam in deserto quod est juxta Jericho: et omnis comitatus ejus diffugit ab eo. + 52.8 Persecutus est, etc. RAB. In libro Regum ita legitur: Fugit Sedecias per viam, etc. Malignis spiritibus populum circumdantibus, rector non fugit, etc., usque ad Apprehensum ergo regem duxerunt ad regem Babylonis in Reblatha, etc.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Jeremiah 21:7Et post hæc, ait Dominus, dabo Sedeciam regem Juda, et servos ejus, et populum ejus, et qui derelicti sunt in civitate hac a peste, et gladio, et fame, in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manu inimicorum eorum, et in manu quærentium animam eorum: et percutiet eos in ore gladii, et non flectetur, neque parcet, nec miserebitur. + 21.7 Dabo Sedeciam. Primum de universa urbe prophetatum est, etc., usque ad nec ullam speret misericordiam, cum fœdus perjurio violaverit. In manu. In manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu inimicorum ejus.
Jeremiah 34:21Et Sedeciam regem Juda, et principes ejus, dabo in manus inimicorum suorum, et in manus quærentium animas eorum, et in manus exercituum regis Babylonis, qui recesserunt a vobis.
Jeremiah 38:23Et omnes uxores tuæ et filii tui educentur ad Chaldæos: et non effugies manus eorum, sed in manu regis Babylonis capieris, et civitatem hanc comburet igni.
Lamentations 4:19Coph Velociores fuerunt persecutores nostri aquilis cæli; super montes persecuti sunt nos, in deserto insidiati sunt nobis.
Ezekiel 17:20Et expandam super eum rete meum, et comprehendetur in sagena mea: et adducam eum in Babylonem, et judicabo eum ibi in prævaricatione qua despexit me.
Amos 9:1Vidi Dominum stantem super altare, et dixit: [Percute cardinem, et commoveantur superliminaria: avaritia enim in capite omnium, et novissimum eorum in gladio interficiam; non erit fuga eis. Fugient, et non salvabitur ex eis qui fugerit.