Jeremiæ 52:7
Et dirupta est civitas, et omnes viri bellatores ejus fugerunt, exieruntque de civitate nocte, per viam portæ quæ est inter duos muros, et ducit ad hortum regis, Chaldæis obsidentibus urbem in gyro, et abierunt per viam quæ ducit in eremum. + 52.7 Per viam portæ. Latenter arguit inertiam doctorum, qui inter muros duorum Testamentorum constituti, non bellum gerere, sed effugere quærunt, et deliciis magis affluere (quas hortus signat) quam scuto fidei hostibus resistere.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
6Mense autem quarto, nona mensis, obtinuit fames civitatem, et non erant alimenta populo terræ.
Cross References
Leviticus 26:36Et qui de vobis remanserint, dabo pavorem in cordibus eorum in regionibus hostium, terrebit eos sonitus folii volantis, et ita fugient quasi gladium: cadent, nullo persequente, + 26.36 Terrebit eos. Sicut folium fructum, sic littera abscondit spiritum: aufer folium, accipe fructum. Sonitus folii volantis. Hyperbole: quia etiam levissima quæque formidabunt. Cadent nullo persequente. Non enim persequimur eos, sed sequimur ut revocemus.
Deuteronomy 32:30Quomodo persequatur unus mille, et duo fugent decem millia? nonne ideo, quia Deus suus vendidit eos, et Dominus conclusit illos? + 32.30 Quomodo. Tantum ostendit timorem Judaicæ gentis, postquam Domino peccaverunt, ut unus hostium mille de eis, et duo fugarent decem millia, hoc est pauci plurimos.
2 Kings 25:4Et interrupta est civitas: et omnes viri bellatores nocte fugerunt per viam portæ quæ est inter duplicem murum ad hortum regis. Porro Chaldæi obsidebant in circuitu civitatem. Fugit itaque Sedecias per viam quæ ducit ad campestria solitudinis. + 25.4 Et interrupta est, etc. RAB. Interrupta quidem per tentationes varias dæmonum custodia populorum, etc., usque ad qui pravo usu et iniquitatis suæ multitudine gravatur.
Jeremiah 34:2Hæc dicit Dominus Deus Israël: Vade, et loquere ad Sedeciam regem Juda, et dices ad eum: Hæc dicit Dominus: Ecce ego tradam civitatem hanc in manus regis Babylonis, et succendet eam igni:
Jeremiah 49:26Ideo cadent juvenes ejus in plateis ejus, et omnes viri prælii conticescent in die illa, ait Dominus exercituum.
Ezekiel 12:4et efferes foras vasa tua quasi vasa transmigrantis per diem in conspectu eorum: tu autem egredieris vespere coram eis, sicut egreditur migrans.