The Bible Software
bible.softwareJeremiahJeremiah 7 › Jeremiah 7:13

Jeremiah 7:13

Et nunc, quia fecistis omnia opera hæc, dicit Dominus, et locutus sum ad vos mane consurgens, et loquens, et non audistis: et vocavi vos, et non respondistis: + 7.13 Ad vos mane consurgens, etc. ID. Non quod ei tempus absque diluculo sit, etc., usque ad filii lucis dicuntur et non noctis neque tenebrarum, nec dormientes, qui scilicet mandata Dei conservant.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And now, because ye have done all these works, saith the LORD, and I spake unto you, rising up early and speaking, but ye heard not; and I called you, but ye answered not;

In Context

12Ite ad locum meum in Silo, ubi habitavit nomen meum a principio, et videte quæ fecerim ei propter malitiam populi mei Israël. + 7.12 Ite ad locum meum in Silo, etc. ID. Ubi scilicet fuit primum tabernaculum meum, etc., usque ad Cum venerit Filius hominis putas inveniet fidem super terram Luc. 18..

14faciam domui huic, in qua invocatum est nomen meum, et in qua vos habetis fiduciam, et loco quem dedi vobis et patribus vestris, sicut feci Silo: + 7.14 Sicut feci Silo. Abjeci Silo, abjecturus et templum: abjeci decem tribus, abjecturus et duas tribus. Quidquid illi populo minatur, timeamus et nobis, ne similia faciamus.

Read all of Jeremiah 7

Cross References

Nehemiah 9:29Et contestatus es eos ut reverterentur ad legem tuam. Ipsi vero superbe egerunt, et non audierunt mandata tua, et in judiciis tuis peccaverunt, quæ faciet homo, et vivet in eis: et dederunt humerum recedentem, et cervicem suam induraverunt, nec audierunt.

Isaiah 50:2Quia veni, et non erat vir; vocavi, et non erat qui audiret. Numquid abbreviata et parvula facta est manus mea, ut non possim redimere? aut non est in me virtus ad liberandum? Ecce in increpatione mea desertum faciam mare, ponam flumina in siccum; computrescent pisces sine aqua, et morientur in siti. + 50.2 Quia veni. ID. Hoc est ut sciatis me matrem vestram non repudiasse, sed eam voluntate propria recessisse: post multa beneficia carnem assumpsi, nec jam per prophetas, sed præsens ipse locutus sum. Non erat vir. Herodi propter malitiam, etc., usque ad de omnibus in commune: Visio quadrupedum in deserto Isa. 30. Vocavi. Quasi diceret: Rationales, Inclinate aurem vestram in verba oris mei Psal. 77.. Qui sitit, veniat et bibat Joan. 8., et hujusmodi. Nunquid. ID. Invehitur contra eos qui putabant, etc., usque ad ut exhibeat mihi plus quam duodecim legiones angelorum? Matth. 26..

Isaiah 66:4Unde et ego eligam illusiones eorum, et quæ timebant adducam eis; quia vocavi, et non erat qui responderet; locutus sum, et non audierunt; feceruntque malum in oculis meis, et quæ nolui elegerunt. + 66.4 Et quæ timebant. Romanos; unde: Venient Romani, et tollent nostrum locum et Gentem Joan. 11.. Vel famem, pestem, captivitatem.

Jeremiah 6:10Cui loquar, et quem contestabor ut audiat? ecce incircumcisæ aures eorum, et audire non possunt: ecce verbum Domini factum est eis in opprobrium, et non suscipient illud. + 6.10 Incircumcisæ aures, etc. Notandum quod circumcisio in Scripturis dicitur tribus modis: in præputio, in corde, in auribus, unde: Qui habet aures audiendi audiat Matth. 11..

Jeremiah 11:7quia contestans contestatus sum patres vestros, in die qua eduxi eos de terra Ægypti, usque ad diem hanc: mane consurgens contestatus sum, et dixi: Audite vocem meam. + 11.7 Quia contestans, etc. Usque, ut facerent hæc, in Septuaginta non habentur. Quod sequitur: Et non fecerunt, ab ipsis: in fine superioris capituli positum est. Audite verba pacti hujus, etc.

Jeremiah 13:10populum istum pessimum qui nolunt audire verba mea, et ambulant in pravitate cordis sui, abieruntque post deos alienos ut servirent eis et adorarent eos: et erunt sicut lumbare istud, quod nulli usui aptum est.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Jeremiah 7:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jeremiah 7:12Jeremiah 7Jeremiah 7:14 →