The Bible Software
bible.softwareJeremiæJeremiæ 8 › Jeremiæ 8:7

Jeremiæ 8:7

Milvus in cælo cognovit tempus suum: turtur, et hirundo, et ciconia custodierunt tempus adventus sui: populus autem meus non cognovit judicium Domini. + 8.7 Milvus in cœlo. ID. Quasi dicat: Etiam aves sua norunt tempora, ut sciant quando ad calida festinantes loca rigorem hyemis declinare debeant, et veris principio ad solitas redire regiones.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Yea, the stork in the heaven knoweth her appointed times; and the turtle and the crane and the swallow observe the time of their coming; but my people know not the judgment of the LORD.

In Context

6Attendi, et auscultavi: nemo quod bonum est loquitur; nullus est qui agat pœnitentiam super peccato suo, dicens: Quid feci? Omnes conversi sunt ad cursum suum, quasi equus impetu vadens ad prælium. + 8.6 Nemo quod bonum, etc. ID. Omne g enus hominum pronum est ad malum Gen. 8.. In tempore Salvatoris, omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt, non est qui faciat bonum Psal. 13.. Unde ipse: Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus Ibid. 11.. Ubi sunt ergo qui dicunt in nostra positum potestate omni peccato carere?

8Quomodo dicitis: Sapientes nos sumus, et lex Domini nobiscum est? vere mendacium operatus est stylus mendax scribarum !

Read all of Jeremiæ 8

Cross References

Proverbs 6:6[Vade ad formicam, o piger, et considera vias ejus, et disce sapientiam. + 6.6 Vade ad formicam. Hinc vacantem hortatur, etc., usque ad de horreo priscæ actionis quod recondidit proferre.

Isaiah 1:3Cognovit bos possessorem suum, et asinus præsepe domini sui; Israël autem me non cognovit, et populus meus non intellexit. + 1.3 Cognovit bos, etc. ID., ibid. Unde: Non arabis in vitulo simul et asino Deut. 22.. Sicut Ebion, etc., usque ad cui dicitur: Venite ad me, qui laboratis et onerati estis. Asinus. Gentilis vel conversus lascivus, ante immundus, peccatis oneratus, qui incarnationem Christi credidit, qui natus statim reclinatus est in præsepio, ut carnis suæ freno reficeret universos. Isræl. HIER., uti supra. Scribæ et Pharisæi clavem scientiæ et legis habentes. Unde Isræl, Deum videntes, appellati sunt. Non cognovit me. Cujus scilicet diem vidit Abraham et lætatus est Joan. 8.; cujus adventum chorus Prophetarum exspectando vaticinatus est.

Jeremiah 4:22Quia stultus populus meus me non cognovit: filii insipientes sunt et vecordes: sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt. + 4.22 Quia stultus populus. HIER. Quia principes populi mei non cognoverunt, etc., usque ad quem semper cupiebat videre? Sapientes sunt, etc. ID. Sapientes malitiosi, etc., usque ad non sapientia, sed versutia et calliditas vocatur.

Jeremiah 5:5Ibo igitur ad optimates, et loquar eis: ipsi enim cognoverunt viam Domini, judicium Dei sui: et ecce magis hi simul confregerunt jugum; ruperunt vincula. + 5.5 Ecce magis, etc. Juxta tropologiam. Qui magni putantur in Ecclesia, quia solvunt jugum et rumpunt vincula, traduntur in ignominias passionum, ut faciant quæ non conveniunt. Vincula. HIER. Præceptorum Dei, non Pharisæorum, de quibus dicitur: Dirumpamus vincula eorum et projiciamus a nobis jugum ipsorum Psal. 1..

Habakkuk 1:4Propter hoc lacerata est lex, et non pervenit usque ad finem judicium; quia impius prævalet adversus justum, propterea egreditur judicium perversum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Jeremiæ 8:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jeremiæ 8:6Jeremiæ 8Jeremiæ 8:8 →