The Bible Software
bible.software › Jeremiæ › Jeremiæ 8 › Jeremiæ 8:6

Jeremiæ 8:6

Attendi, et auscultavi: nemo quod bonum est loquitur; nullus est qui agat pœnitentiam super peccato suo, dicens: Quid feci? Omnes conversi sunt ad cursum suum, quasi equus impetu vadens ad prælium. + 8.6 Nemo quod bonum, etc. ID. Omne g enus hominum pronum est ad malum Gen. 8.. In tempore Salvatoris, omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt, non est qui faciat bonum Psal. 13.. Unde ipse: Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus Ibid. 11.. Ubi sunt ergo qui dicunt in nostra positum potestate omni peccato carere?

Vulgata (Latina)

In The King James Version

I hearkened and heard, but they spake not aright: no man repented him of his wickedness, saying, What have I done? every one turned to his course, as the horse rusheth into the battle.

In Context

5Quare ergo aversus est populus iste in Jerusalem aversione contentiosa? Apprehenderunt mendacium, et noluerunt reverti. + 8.5 Quare ergo, etc. HIER. Quanto eos ad pœnitentiam provocavi, tanto magis recesserunt, non tam studio peccandi, quam me superandi.

7Milvus in cælo cognovit tempus suum: turtur, et hirundo, et ciconia custodierunt tempus adventus sui: populus autem meus non cognovit judicium Domini. + 8.7 Milvus in cœlo. ID. Quasi dicat: Etiam aves sua norunt tempora, ut sciant quando ad calida festinantes loca rigorem hyemis declinare debeant, et veris principio ad solitas redire regiones.

Read all of Jeremiæ 8

Cross References

Job 10:2Dicam Deo: Noli me condemnare; indica mihi cur me ita judices. + 10.2 Dicam Deo: Noli me condemnare, quia pœna mea exstinguit tua supplicia. Indica mihi cur me ita judices, id est flagellas, utrum ad securitatem vel pro qua culpa specialiter; quia etsi justus, habet tamen aliqua mala: et ideo, petit ut Deus se sibi indicet, ut quod Deus in eo punit, ipse quoque flendo puniat. Ideo causam quæro; scio enim quod non injuste. Cur me ita judices. Duobus modis hic judicat. Vel pœnam immittit, etc., usque ad quem et feriendo in innocentia custodit. Dicit ergo:

Job 34:31Quia ergo ego locutus sum ad Deum, te quoque non prohibebo.

Job 39:19Numquid præbebis equo fortitudinem, aut circumdabis collo ejus hinnitum?

Psalms 14:2Qui ingreditur sine macula, et operatur justitiam; + 14.2 Qui. Ibid. Responsio Domini, etc. usque ad ut Christus agnus sine fractura membrorum, qui proprie templum ingressus est, non ut expiaretur sicut cæteri, sed sine macula. Operatur justitiam. Ut dum vendentes et ementes ejecit de templo. 1

Isaiah 57:17Propter iniquitatem avaritiæ ejus iratus sum, et percussi eum. Abscondi a te faciem meam, et indignatus sum; et abiit vagus in via cordis sui. + 57.17 Abscondi a te, etc., scilicet auxilium meum, ut amplius desideres dicens: Ostende faciem tuam, et salvi erimus Psal. 79.. Abiit. ID. Quod quidam intelligens ait: Tota die contristatus ingrediebar Psal. 37..

Jeremiah 2:24Onager assuetus in solitudine, in desiderio animæ suæ attraxit ventum amoris sui: nullus avertet eam: omnes qui quærunt eam non deficient: in menstruis ejus invenient eam.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Jeremiæ 8:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jeremiæ 8:5Jeremiæ 8Jeremiæ 8:7 →