Job 1:5
Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos Job, et sanctificabat illos: consurgensque diluculo, offerebat holocausta pro singulis. Dicebat enim: Ne forte peccaverint filii mei, et benedixerint Deo in cordibus suis. Sic faciebat Job cunctis diebus. + 1.5 Cumque in orbem, etc. In orbem dies convivii transeunt, cum prædicatione mysteria peraguntur; peractis omnibus Job pro filiis offert, quia pro apostolis de prædicatione redeuntibus Christus Patrem oravit, mittendoque Spiritum sanctum sanctificavit, emundans quidquid culpæ inesse potuit. Ibid. Diluculo consurgit qui compunctionis, etc., usque ad quæ expleta indigent expiationis. Ibid. Holocaustum totum incensum dicitur, etc., usque ad ante oculos Dei usque ad terminum vitæ tegat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 8:20Ædificavit autem Noë altare Domino: et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare. + 8.20 Et tollens, etc. AUG. Ingressa sunt in arcam munda et immunda animalia, sed post egressum non offeruntur Deo nisi munda. Quod vero ait: Non percutiam omnem animam viventem sicut feci, et addidit quæ largitate bonitas donat indignis, forte Novi Testamenti indulgentia figurata est, ut præterita ultio ad legis pertineat severitatem, hoc ad gratiæ bonitatem.
Genesis 35:2Jacob vero convocata omni domo sua, ait: Abjicite deos alienos qui in medio vestri sunt, et mundamini, ac mutate vestimenta vestra.
Exodus 19:10Qui dixit ei: Vade ad populum, et sanctifica illos hodie, et cras, laventque vestimenta sua. + 19.10 Vade ad populum, etc. ORIG. Descende et protestare populum, et purifica illum hodie et cras, et lavent vestimenta sua, et sint parati in diem tertium, etc. Qui vult venire ad verbum Dei, audiat quod præcipit Dominus: Sanctificatus venire debet et lotis vestibus. Si enim sordida attuleris vestimenta, dicetur tibi Matth. 22: Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? Nemo ergo potest audire verbum Dei, nisi prius sanctificatus, id est sanctus corpore et spiritu et lotis vestibus: ingressurus est enim paulo post ad cœnam nuptialem, manducaturus de carnibus agni, et potaturus poculum salutis. Nemo intrat ad cœnam hanc sordidis vestibus; unde Eccle. 9: In omni tempore sint vestimenta tua munda. Lota sunt enim semel vestimenta tua gratia baptismatis. II Cor. 7: Purificatus es corpore, mundatus ab omni inquinamento carnis et spiritus. Act. 11: Quæ ergo Deus mundavit, tu immunda ne feceris. Audi sanctificationis genus: ne accesseris, inquit, ad mulierem hodie et crastino, ut die tertio audias verbum Dei; hoc est quod ait Apostolus I Cor. 7: Bonum est homini mulierem non tangere, salvo tamen infirmis remedio nuptiali. I Cor. 7: Sed quia tempus breve est, superest ut qui habent uxores, sint tanquam non habentes. Sanctifica illos, etc. RAB. Qui ad conspectum Dei desiderat venire, sanctificet se fide et conversatione, et lavet vestimenta, id est opera hodie et cras, in præsenti scilicet et in futuro, ut ad gloriam resurrectionis perveniat, quam tertius dies insinuat.
Leviticus 1:3si holocaustum fuerit ejus oblatio, ac de armento: masculum immaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii, ad placandum sibi Dominum: + 1.3 De armento, etc. ISID. Primum sacrificium est vitulus, id est Christus, de armento, id est de patriarcharum stirpe progenitus, qui aratro suæ crucis terram carnis nostræ perdomuit, et Spiritus sancti semen virtutum fruge ditavit. ORIG., ut supra. Vitulus superbus, caro nostra, etc., usque ad oleum autem charitatis et pacis et aliarum virtutum non habuerunt. Ad placandum, etc. Juxta LXX autem hoc acceptum dicit offerenti, scilicet si enim acceptum nobis vere sit, et cor nostrum recte judicans, nullique adhærens passioni, munus ad suscipiendum dignum probaverit: tunc orare in conspectu Domini, id est remissionem possumus obtinere. Unde coram ipso suadebimus corda nostra, quia si reprehenderit nos cor nostrum, scimus quia major est Deus corde nostro, et cognoscit omnia, etc.
1 Samuel 16:5Et ait: Pacificus: ad immolandum Domino veni: sanctificamini, et venite mecum ut immolem. Sanctificavit ergo Isai et filios ejus, et vocavit eos ad sacrificium.
1 Kings 21:10et submittite duos viros filios Belial contra eum, et falsum testimonium dicant: Benedixit Deum et regem: et educite eum, et lapidate, sicque moriatur.