Job 10:16
Et propter superbiam quasi leænam capies me, reversusque mirabiliter me crucias. + 10.16 Propter superbiam. GREG. Leæna dum catulis escam inhianter quærit, etc., usque ad si autem a sancto desiderio torpemus, exempla bene vigilantium proponit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
15Et si impius fuero, væ mihi est; et si justus, non levabo caput, saturatus afflictione et miseria.
Cross References
Numbers 16:29si consueta hominum morte interierint, et visitaverit eos plaga, qua et ceteri visitari solent, non misit me Dominus:
Job 5:9qui facit magna et inscrutabilia, et mirabilia absque numero; + 5.9 Mirabilia absque numero. Quia divinorum operum magnitudo, nec ex qualitate valet discuti nec ex quantitate numerari.
Job 16:9Rugæ meæ testimonium dicunt contra me, et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam, contradicens mihi. + 16.9 Rugæ meæ, etc. Rugæ Ecclesiæ sunt omnes qui in ea dupliciter vivunt, qui fidem vocibus clamant, operibus denegant. Hi pacis tempore, quia hujus mundi potestatibus eamdem fidem honori esse conspiciunt, fideles se esse mentiuntur: sed cum Ecclesiam subito adversitas turbaverit, illud illico ostendunt, quod in perfida mente moliuntur. Et est sensus: me insequendo increpant, qui in meo corpore positi duplicitatis suæ malitiam non emendant. Et suscitatur falsiloquus adversus faciem, etc. Ibid. Dum prædicationi ejus aperte contradicere non præsumunt, Ecclesia falsiloquium quasi post dorsum patitur; sed cum malitiæ tempus eruperit, is, qui nunc metuens derogat, ad contradicendum ante faciem venit: quia verbis veræ fidei apertis vocibus obsistit. Quod quoniam per malignum spiritum fit, ad eum describendum verba convertit.
Jeremiah 5:6Idcirco percussit eos leo de silva; lupus ad vesperam vastavit eos: pardus vigilans super civitates eorum: omnis qui egressus fuerit ex eis capietur: quia multiplicatæ sunt prævaricationes eorum; confortatæ sunt aversiones eorum. + 5.6 Pardus vigilans. Alexandri impetum significat, qui subditis sibi variis gentibus, quasi variatus pardus contra Medos Persasque arma corripuit. Quia vero non de futuro, sed de præterito, vel jamjamque de futuris historiam texit, ideo de Romano tacet imperio.
Hosea 5:14Quoniam ego quasi leæna Ephraim, et quasi catulus leonis domui Juda. Ego, ego capiam, et vadam; tollam, et non est qui eruat.
Amos 3:8Leo rugiet, quis non timebit? Dominus Deus locutus est, quis non prophetabit?