The Bible Software
bible.softwareJobJob 16 › Job 16:9

Job 16:9

Rugæ meæ testimonium dicunt contra me, et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam, contradicens mihi. + 16.9 Rugæ meæ, etc. Rugæ Ecclesiæ sunt omnes qui in ea dupliciter vivunt, qui fidem vocibus clamant, operibus denegant. Hi pacis tempore, quia hujus mundi potestatibus eamdem fidem honori esse conspiciunt, fideles se esse mentiuntur: sed cum Ecclesiam subito adversitas turbaverit, illud illico ostendunt, quod in perfida mente moliuntur. Et est sensus: me insequendo increpant, qui in meo corpore positi duplicitatis suæ malitiam non emendant. Et suscitatur falsiloquus adversus faciem, etc. Ibid. Dum prædicationi ejus aperte contradicere non præsumunt, Ecclesia falsiloquium quasi post dorsum patitur; sed cum malitiæ tempus eruperit, is, qui nunc metuens derogat, ad contradicendum ante faciem venit: quia verbis veræ fidei apertis vocibus obsistit. Quod quoniam per malignum spiritum fit, ad eum describendum verba convertit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

He teareth me in his wrath, who hateth me: he gnasheth upon me with his teeth; mine enemy sharpeneth his eyes upon me.

In Context

8Nunc autem oppressit me dolor meus, et in nihilum redacti sunt omnes artus mei. + 16.8 Nunc autem oppressit me dolor, etc. Ibid. Dolore Ecclesia premitur, etc., usque ad quos intus habet; unde beati viri voce mox apte subditur.

10Collegit furorem suum in me, et comminans mihi, infremuit contra me dentibus suis: hostis meus terribilibus oculis me intuitus est. + 16.10 Collegit furorem suum. Diabolus, princeps falsiloquii, habet nunc contra Ecclesiam furorem, sed sparsus est, quia occultas tentationes per singulos movet. Cum vero contra eam accepta licentia aperte sævierit, furorem suum in eam colligit, quia in ejus afflictionem tota se intentione constringit. Qui contra eam dentibus fremit, eamque terribilibus oculis intuetur, quia per alios contra eam crudelia exercet, et per alios quæ exerceat providet.

Read all of Job 16

Cross References

Job 6:4quia sagittæ Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum; et terrores Domini militant contra me. + 6.4 Ebibit spiritum. GREG. Id est, elationem compescit, ut dicat: Defecit spiritus meus Psal. 76.. Et non solum gemo quod patior, sed timeo quod minaris, et hoc est: Terrores Domini militant: ne post hoc mors æterna sequatur. Sed quia staturæ adventum desiderat, quo ardore eumdem gentilitas, et Judæa sitiat, supponit, cum ait:

Job 13:24Cur faciem tuam abscondis, et arbitraris me inimicum tuum? + 13.24 Cur faciem tuam abscondis? Ibid. Homo contemplationem Dei habuit in paradiso, sed per culpam incurrit caliginem. Et excitatus ex pœna redit ad amorem, ac dicit: Et arbitraris. Quia si ut amicum respiceres me, tuæ visionis lumine non privares.

Job 18:4Qui perdis animam tuam in furore tuo, numquid propter te derelinquetur terra, et transferentur rupes de loco suo? + 18.4 Quid perdis animam tuam. Reprobi zelum rectitudinis, vel spiritualem gratiam sanctæ prædicationis, insaniam furoris æstimant: quo perire fidelium animas arbitrantur. Nunquid propter te derelinquetur terra. Ecclesia dicit, etc., usque ad unde iste flagellis Job insultat, unde subdit:

Lamentations 3:10Daleth Ursus insidians factus est mihi, leo in absconditis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 16:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 16:8Job 16Job 16:10 →