Job 11:1
Respondens autem Sophar Naamathites, dixit:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Then answered Zophar the Naamathite, and said,
In Context
Cross References
Job 20:1Respondens autem Sophar Naamathites, dixit: + 20.1 Idcirco cogitationes. GREG. in Job., l. 15. Ac si dicat: quia extremi judicii terrorem considero, idcirco cogitationum tumultibus in timore confundor. Et mens in diversa rapitur. Quando modo mala quæ agere neglexit, modo reprehensibilia in quibus est, modo recta quæ sibi adhuc deesse conspicit, sollicito pavore perpendit. Isti ex societate Job noverunt quidem recte vivere, sed judicia Dei subtiliter pensare nescientes, justos hic non posse percuti credunt. Et ideo hunc suspicati sunt iniquum, et ad increpationem dilabuntur: ad quam tamen sub quadam reverentia descendunt. Unde iste subdit.