Job 11:2
[Numquid qui multa loquitur, non et audiet? aut vir verbosus justificabitur? + 11.2 Nunquid qui multa. Greg. in Job. lib. 10. A contumeliis incipit, etc., usque ad qui nihil putant rectum, nisi quod sentiunt. Aut vir verbosus. Vera sententia, quia legitur, cultus justitiæ silentium, sed non pro loco dicta. Qui nequit recta pati, negligens corrigi, accingit se responsioni.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Should not the multitude of words be answered? and should a man full of talk be justified?
In Context
1Respondens autem Sophar Naamathites, dixit:
Cross References
Job 16:3Numquid habebunt finem verba ventosa? aut aliquid tibi molestum est, si loquaris? + 16.3 Nunquid habebunt finem verba ventosa? Mali ventosa verba proferunt. Nam dicta eorum, etsi quandoque sana sunt per sententiam, inflata tamen sunt per elationem. Aut aliquid tibi molestum est si loquaris? Ac si diceret, eo quod plus loqueris quo a me aliquid molestum de tua actione non audis.
Ecclesiastes 5:1[Ne temere quid loquaris, neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo. Deus enim in cælo, et tu super terram; idcirco sint pauci sermones tui. + 5.1 Ne temere, Deus. Quia omnia audit et videt, et stultitiam tuam arguit quamvis ipse in cœlo, et tu in terra.
James 1:19Scitis, fratres mei dilectissimi. Sit autem omnis homo velox ad audiendum: tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram. + 1.19 Tardus ad iram. Non temere, et sine causa aliquis irascatur, vel contra subditos peccantes, vel contra quoslibet fratres, vel contra felicitatem malorum, quia maturitas sapientiæ non nisi tranquilla mente percipitur. Et qui iratus judicat, etiamsi justitiam judicat, tamen divini examinis justitiam, in qua perturbatio non cadit, non potest imitari.