The Bible Software
bible.softwareJobJob 11 › Job 11:19

Job 11:19

Requiesces, et non erit qui te exterreat; et deprecabuntur faciem tuam plurimi. + 11.19 Requiesces et non erit. Qui enim in æternitatis desiderio figitur, dum nihil est in mundo quod appetat, nihil est quod de mundo pertimescat. Et deprecabuntur. Pravi cum recta prædicant, quod ipsi appetunt, hoc aliis pro magno pollicentur; sed ne diu pollicendo patescat quod sunt, ad rectitudinis citius verba revertuntur, unde subditur:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Also thou shalt lie down, and none shall make thee afraid; yea, many shall make suit unto thee.

In Context

18Et habebis fiduciam, proposita tibi spe: et defossus securus dormies. + 11.18 Et habebis fiduciam. Defossi secure dormiunt, etc., usque ad securus apud se dormit latens ab actibus sæculi.

20Oculi autem impiorum deficient, et effugium peribit ab eis: et spes illorum abominatio animæ.] + 11.20 Oculi autem impiorum. Oculorum nomine, etc., usque ad quo se valeat occultare, non invenit. Et spes illorum abominatio, etc. Ibid. Quia inde in perpetuum spiritus interit, unde ad tempus caro suaviter vivit.

Read all of Job 11

Cross References

Genesis 26:26Ad quem locum cum venissent de Geraris Abimelech, et Ochozath amicus illius, et Phicol dux militum, + 26.26 Ad quem locum, etc. HIERON. Abimelech non semper pacem habet cum Isaac, etc., usque ad et alia plura sunt in quibus nobiscum philosophi dissident, vel concordant. Pro Ochozath, pronubo, in Hebræo habetur collegium amicorum ejus, ut tam hominem significet quam amicorum turbam, quæ cum rege venerat: in quibus fuit Phicol, princeps exercitus illius. Abimelech, et Ochozath, etc. ISID. in Gen., tom. 5 Duo cum Abimelech venerunt: Ochozath, gener ejus, etc., usque ad sapientibus et insipientibus debitor est.

2 Chronicles 20:30Quievitque regnum Josaphat, et præbuit ei Deus pacem per circuitum.

Psalms 45:12Dominus virtutum nobiscum; susceptor noster Deus Jacob.]

Isaiah 45:14[Hæc dicit Dominus: Labor Ægypti, et negotiatio Æthiopiæ, et Sabaim viri sublimes ad te transibunt, et tui erunt; post te ambulabunt, vincti manicis pergent, et te adorabunt, teque deprecabuntur. Tantum in te est Deus, et non est absque te deus. + 45.14 Labor Ægypti. Cultus idolorum. Multum enim laborabat in exsequendis idolorum sacrificiis. Sed apostolis prædicantibus conversi sunt, et præ omnibus regnis abundant ibi religiones monachorum, ut ubi abundavit delictum, superabundet et gratia Rom. 5..

Ezekiel 34:28Et non erunt ultra in rapinam in gentibus, neque bestiæ terræ devorabunt eos: sed habitabunt confidenter absque ullo terrore.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 11:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 11:18Job 11Job 11:20 →