Job 11:20
Oculi autem impiorum deficient, et effugium peribit ab eis: et spes illorum abominatio animæ.] + 11.20 Oculi autem impiorum. Oculorum nomine, etc., usque ad quo se valeat occultare, non invenit. Et spes illorum abominatio, etc. Ibid. Quia inde in perpetuum spiritus interit, unde ad tempus caro suaviter vivit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 26:16ego quoque hæc faciam vobis: visitabo vos velociter in egestate, et ardore, qui conficiat oculos vestros, et consumat animas vestras. Frustra seretis sementem, quæ ab hostibus devorabitur. + 26.16 In egestate. ID. Verbi Dei. Unde: Durus est hic sermo, quis potest eum audire? Joan. 6. Quia intellectum legis transgrediebantur, ut evangelicum testamentum irritum facerent, obscure loquebatur eis, ne intelligerent.
Job 3:21qui expectant mortem, et non venit, quasi effodientes thesaurum; + 3.21 Qui exspectant mortem. Ibid. Id est, penitus se mundo mortificare desiderant, sed occulto Dei judicio non venit, quia occupari injunctis honoribus compelluntur, quod Dei timore tolerant; et intus est desiderium pietatis, et foris explent ministerium ordinis, ne per superbiam contradicant Dei dispositioni: et sic et multis prosunt, et quo se imperfectos vident, per humilitatem amplius surgunt: et quod a desideriis differuntur, ipsa tarditate ad eadem dilatantur: unde addit, quasi effodientes, etc. Quasi effodientes thesaurum. Quia qui thesaurum fodiendo quærit, etc., usque ad exempla contemplationis invenit, unde dives sit.
Job 8:13Sic viæ omnium qui obliviscuntur Deum, et spes hypocritæ peribit. + 8.13 Sic viæ omnium. Ecce cui comparat scirpum vel carectum: spes hypocritæ est gloria, et hujusmodi sæcularia, quæ pereunt; æterna permanent.
Job 18:14Avellatur de tabernaculo suo fiducia ejus, et calcet super eum, quasi rex, interitus. + 18.14 Avellatur de tabernaculo suo fiducia ejus. Idem. De tabernaculo fiducia ejus evellitur, quando perversus qui multa in hac vita paraverat, repentina morte dissipatur. Et calcet super eum quasi rex interitus. Quia hic vel vitiis premitur quæ ad interitum trahunt, vel mortis tempore, potestati dæmoniacæ subjugatur.
Job 27:22Et mittet super eum, et non parcet: de manu ejus fugiens fugiet. + 27.22 Et mittet super eum. Peccatorem Deus quoties feriendo corrigit, ad hoc flagellum emittit, ut parcat. Cum vero ejus vitam in peccato permanentem feriendo concludit, flagellum emittit, sed nequaquam parcit. De manu ejus. Quia manus operatio intelligitur, de manu percussi fugit, qui dum pravi interitum conspicit, vias pravitatis relinquit, unde sequitur:
Job 34:22Non sunt tenebræ, et non est umbra mortis, ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem,