Job 13:22
Voca me, et ego respondebo tibi: aut certe loquar, et tu responde mihi. + 13.22 Voca. GREG. Præsentiam Christi quærit, ut per hanc et audiat quod ignorat, et audiatur in his quæ novit. Vel, vocat Deus eligendo, respondet homo obediendo; loquitur homo desiderando, respondet Deus apparendo. Sed sic anhelans, subtilius se discutit. Voca me et ego respondebo tibi. Vocare Dei est nos amando et eligendo respicere. Respondere nostrum est amori illius bonis operibus parere. Aut certe loquar. Loquimur cum faciem ejus per desiderium postulamus: respondet loquentibus cum nobis se amantibus apparet.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Then call thou, and I will answer: or let me speak, and answer thou me.
In Context
Cross References
Job 9:32Neque enim viro qui similis mei est, respondebo; nec qui mecum in judicio ex æquo possit audiri. + 9.32 Neque enim viso. Inter homines, et audimus objecta, et ad ea respondemus et audimur; sed in judicio Dei, ipse nos audit, quia videt omnia quæ agimus, sed non audimus eum, quia quod ei displicet plene non intelligimus. Non ex æquo potest audiri.
Job 31:35Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum audiat Omnipotens, et librum scribat ipse qui judicat, + 31.35 Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum audiat? Mediatorem requirit, sciens quod ad requiem liberationis æternæ humani desiderii, preces nisi per advocatum suum, audiri non possunt: de quo subditur. Et librum scribat; unde: Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Qui veniens ad nostram redemptionem, etc., usque ad sed cur, beate Job, scribi librum desideras?
Job 40:4Et si habes brachium sicut Deus? et si voce simili tonas?