Job 9:32
Neque enim viro qui similis mei est, respondebo; nec qui mecum in judicio ex æquo possit audiri. + 9.32 Neque enim viso. Inter homines, et audimus objecta, et ad ea respondemus et audimur; sed in judicio Dei, ipse nos audit, quia videt omnia quæ agimus, sed non audimus eum, quia quod ei displicet plene non intelligimus. Non ex æquo potest audiri.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For he is not a man, as I am, that I should answer him, and we should come together in judgment.
In Context
Cross References
Numbers 23:19non est Deus quasi homo, ut mentiatur, nec ut filius hominis, ut mutetur. Dixit ergo, et non faciet? locutus est, et non implebit? + 23.19 Dixit ergo, etc. ORIG. Alia littera, etc., usque ad hæc vero a perfectioribus secretius advertenda sunt?
Job 9:14Quantus ergo sum ego, ut respondeam ei, et loquar verbis meis cum eo? + 9.14 Quantus ergo se. Ibid. Id est, si angelus hunc considerare non sufficit, qua mente de ejus judiciis disputo qui carne premor? Verba nostra ad Deum sunt opera, sed his quia non potest homo loqui cum Deo, quia in eis apud subtile judicium Dei nulla fiducia est, unde addit:
Job 13:18Si fuero judicatus, scio quod justus inveniar. + 13.18 Si fuero judicatus, scio quod justus, quod nec ab ejus persona discrepat, etc., usque ad justum se factum non ignorat ex munere.
Job 33:7Verumtamen miraculum meum non te terreat, et eloquentia mea non sit tibi gravis.
Job 35:5Suspice cælum, et intuere: et contemplare æthera quod altior te sit.
Ecclesiastes 6:10Qui futurus est, jam vocatum est nomen ejus; et scitur quod homo sit, et non possit contra fortiorem se in judicio contendere. + 6.10 Qui futurus est. ID. Omnium hominum, qui futuri sunt corpore circumdandi, jam Deus vocabulum novit; ne possit homo respondere contra artificem, quare ita, vel ita sit factus. Quanto enim amplius quæsierimus, tanto magis ostenditur vanitas nostra et verba superflua; et non ex præscientia Dei tollitur liberum arbitrium, sed causæ ante præcedunt quare unumquodque sit factum.