Job 13:28
qui quasi putredo consumendus sum, et quasi vestimentum quod comeditur a tinea.] + 13.28 Qui quasi putredo. Sicut vestimentum de se exorta tinea comeditur, ita homo in seipso habet putredinem unde consumatur. Vel ex corruptione suæ carnis tentatur, sicut vestis exorta tinea consumitur. Quantas habeo iniquitates. Ibid. Quasi homo pro cæcitate exsilii se non novit, quæ contingit, quia a facie Dei se abscondit, quod jam pœna ipsa monitus dolet. Contra folium. Homo arbor fuit in conditione, sed arefactus in tentatione folium, stipula in dejectione. Consumere me vis, quia in juventute se peccasse invenit, etc., usque ad quasi tunc indiscreti fuerint.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And he, as a rotten thing, consumeth, as a garment that is moth eaten.
In Context
Cross References
Numbers 12:12ne fiat hæc quasi mortua, et ut abortivum quod projicitur de vulva matris suæ: ecce jam medium carnis ejus devoratum est a lepra. + 12.12 Clamavitque Moyses ad Dominum dicens: Deus, obsecro, sana eam. Cui respondit Dominus. ID. Alia littera: Et proclamavit Moyses ad Dominum dicens: Domine, precor te, sana eam, etc. Quem oportebat orare pro sanitate populi sui, nisi Moysen? Forte hoc erat quod cum Domino loquebatur in monte transformato Matth. 17., petens ut cum plenitudo gentium introisset omnis Isræl salvus fieret Rom. 11..
Job 7:5Induta est caro mea putredine, et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est. + 7.5 Induta est. Ibid. Eadem subtilius in Ecclesia, etc., usque ad non eis est hic integra salus, unde subdit: Et replebor doloribus usque ad tenebras. Quia securitatem non invenit, donec penitus tempus tentationis relinquit. Doloris autem causam subdit: Induta est caro, id est, carnalis vita quam ago, vel mala operatione polluitur, vel inde restricta, ex memoria imaginibus peccatorum fuscatur, quæ quasi pulvis ante oculos surgunt. Ecclesia vero in quibusdam putredinem luxuriæ carnis sentit, in quibus terrenis actibus deditis pulvere conspergitur: de utrisque subdit: Cutis mea. Cutis sunt in Ecclesia, qui solis exterioribus curis vacant: quorum corda desperatio siccat, et ideo contrahuntur, non extenti per longanimitatem ad æternam vitam: præsentibus hærent: quod ideo fit, quia non attendunt quam fugitiva hæc vita sit. Sed Ecclesia econtra:
Job 30:29Frater fui draconum, et socius struthionum. + 30.29 Frater fui draconum. Draconum nomine malitiosi, etc., usque ad sed a terra minime penna virtutis levat.
Psalms 39:12Tu autem, Domine, ne longe facias miserationes tuas a me; misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me. + 39.12 Misericordia tua. AUG. Amor et timor perducunt me ad te. 1