Job 13:27
Posuisti in nervo pedem meum, et observasti omnes semitas meas, et vestigia pedum meorum considerasti: + 13.27 Posuisti in nervo pedem meum. In nervo pedem Deus posuit hominis, quia pravitatem illius forti districtionis suæ sententia ligavit. Et observasti omnes semitas meas. Semita angustior est quam via; quia autem vias, actiones, merito semitas actionum cogitationes accipimus. Et vestigia pedum meorum considerasti. Intentiones operum vestigia dixit; vel, prava opera, quæ dum agimus, intuentibus hoc fratribus exemplum malum præbemus, et quasi inflexo extra viam pede sequentibus distorta vestigia relinquimus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 2:7Egressus igitur Satan a facie Domini, percussit Job ulcere pessimo, a planta pedis usque ad verticem ejus; + 2.7 Egressus igitur Satan. GREG. Accepta licentia, etc., usque ad pœnitendo respicit, ne qua elatio surgat.
Job 10:6ut quæras iniquitatem meam, et peccatum meum scruteris, + 10.6 Ut quæras iniquitatem meam. Et ita scias quod nihil impie feci, quasi humiliter quærat: cur in tempore per flagella probas, quem apud te perfecte et ante tempora scisti?
Job 16:9Rugæ meæ testimonium dicunt contra me, et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam, contradicens mihi. + 16.9 Rugæ meæ, etc. Rugæ Ecclesiæ sunt omnes qui in ea dupliciter vivunt, qui fidem vocibus clamant, operibus denegant. Hi pacis tempore, quia hujus mundi potestatibus eamdem fidem honori esse conspiciunt, fideles se esse mentiuntur: sed cum Ecclesiam subito adversitas turbaverit, illud illico ostendunt, quod in perfida mente moliuntur. Et est sensus: me insequendo increpant, qui in meo corpore positi duplicitatis suæ malitiam non emendant. Et suscitatur falsiloquus adversus faciem, etc. Ibid. Dum prædicationi ejus aperte contradicere non præsumunt, Ecclesia falsiloquium quasi post dorsum patitur; sed cum malitiæ tempus eruperit, is, qui nunc metuens derogat, ad contradicendum ante faciem venit: quia verbis veræ fidei apertis vocibus obsistit. Quod quoniam per malignum spiritum fit, ad eum describendum verba convertit.
Proverbs 7:22Statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam, et quasi agnus lasciviens, et ignorans quod ad vincula stultus trahatur: