Job 15:33
Lædetur quasi vinea in primo flore botrus ejus, et quasi oliva projiciens florem suum. + 15.33 Manus ejus ab omni bona operatione siccantur. Lædetur quasi, etc. Si florentem vineam, etc., usque ad in sancto studio a fructu alienos facit, unde subdit: Et quasi oliva projiciens. Oliva cum in flore est, etc., usque ad ut nequeant discernere qua intentione quid faciant. Vel in primo flore. Infirmus regere vel inferiora agere non debet, quia in terrenis actibus frigescit. Vel, cum placere videt quæ agit, ardentius eadem bona operatur, et quasi in sancto studio fervet, unde æstu perit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
He shall shake off his unripe grape as the vine, and shall cast off his flower as the olive.
In Context
Cross References
Isaiah 33:9Luxit et elanguit terra; confusus est Libanus, et obsorduit: et factus est Saron sicut desertum, et concussa est Basan, et Carmelus. + 33.9 Libanus. Templum: Basan, Regio Og, quam dedit Moyses trans Jordanem duabus tribubus et dimidiæ: hæc quoque uberrima. Carmelus mons terræ promissionis fertilissimus. Per hæc ergo debemus intelligere Judæos omnem fertilitatem amisisse.