Job 16:23
Ecce enim breves anni transeunt, et semitam per quam non revertar ambulo.] + 16.23 Ecce enim breves anni transeunt. Omne quod transit breve est, in mortis autem semita per quam non revertimur, ambulamus, non quod ad vitam resurgendo non reducamur; sed quia ad labores hujus vitæ mortalis, vel ad acquirenda laboribus præmia iterum non venimus.
Vulgata (Latina)