The Bible Software
bible.softwareJobJob 16 › Job 16:22

Job 16:22

atque utinam sic judicaretur vir cum Deo, quomodo judicatur filius hominis cum collega suo. + 16.22 Atque utinam, etc. Peccatores quidem nos, etc., usque ad sed tamen de ejus brevitate se consolatur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

When a few years are come, then I shall go the way whence I shall not return.

In Context

21Verbosi amici mei: ad Deum stillat oculus meus: + 16.21 Verbosi amici mei. Cum verbosi amici sunt, id est, cum et ipsi derogant qui in fide sociantur, ad Deum necesse est ut oculus stillet, quatenus nostra intentio tota in amoris intimi compunctione defluat, et tanto se ad interiora erigat, quanto per exteriora opprobria intus redire cogitur.

23Ecce enim breves anni transeunt, et semitam per quam non revertar ambulo.] + 16.23 Ecce enim breves anni transeunt. Omne quod transit breve est, in mortis autem semita per quam non revertimur, ambulamus, non quod ad vitam resurgendo non reducamur; sed quia ad labores hujus vitæ mortalis, vel ad acquirenda laboribus præmia iterum non venimus.

Read all of Job 16

Cross References

Job 14:5Breves dies hominis sunt: numerus mensium ejus apud te est: constituisti terminos ejus, qui præteriri non poterunt. + 14.5 Breves dies hominis, etc. Ibid., quia apud Deum etiam labentia stant: apud eum esse numerum mensium perhibet. Vel, in diebus, brevitas temporis; in mensibus, multiplicata dierum spatia designantur: homini ergo breves dies sunt; sed quia vita nostra post tenditur, apud Deum numerus mensium nostrorum esse memoratur. Constituisti terminos ejus. GREG. in Job. l. 12. Nulla enim quæ in hoc mundo hominibus fiunt, absque Dei occulto judicio fiunt.

Job 14:14Putasne mortuus homo rursum vivat? cunctis diebus quibus nunc milito, expecto donec veniat immutatio mea. + 14.14 Putasne mortuus homo rursum. Solent justi viri, etc., usque ad ut post fortius roboret. Cunctis diebus. Qui itaque immutationem suam tanto desiderio exspectat, quam sit de resurrectione certus insinuat.

Ecclesiastes 12:5excelsa quoque timebunt, et formidabunt in via. Florebit amygdalus, impinguabitur locusta, et dissipabitur capparis, quoniam ibit homo in domum æternitatis suæ, et circuibunt in platea plangentes. + 12.5 Dissipabitur capparis. HIER. Capparis renibus valet, etc., usque ad in adversitate vero desistunt a bono.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 16:22

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 16:21Job 16Job 16:23 →