Job 16:5
consolarer et ego vos sermonibus, et moverem caput meum super vos; + 16.5 Atque utinam esset anima vestra pro anima mea. In his verbis hoc monstratur intendere, etc., usque ad quia mala eorum sub moderata increparet invectione.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But I would strengthen you with my mouth, and the moving of my lips should asswage your grief.
In Context
Cross References
Job 6:14Qui tollit ab amico suo misericordiam, timorem Domini derelinquit. + 6.14 Qui tollit ab amico suo. Ibid. Amicus est quilibet proximus, etc., usque ad qui intus dudum æterna negligendo perierunt: de quibus recte dicitur:
Job 29:25Si voluissem ire ad eos, sedebam primus: cumque sederem quasi rex, circumstante exercitu, eram tamen mœrentium consolator.] + 29.25 Si voluissem ire, etc. Dominus et cum vult, venit, et cum venit, primus sedet. quia et adventus ejus in corde nostro gratuitus est, et appetitus ejus desiderii in cogitatione nostra æqualis cæteris desideriis non est. Cumque sederem, quasi, etc. Et littera ædificat, etc., usque ad consolari, ministerium pietatis. Mœrentium consolator. Ibid. Qui audivit de justitia Dei ut timeat, audiat, et de misericordia, ut confidat, ut sit simul metus et spes. In arca cum tabulis virga simul est, et manna, id est, cum scientia sacræ Scripturæ in pectore rectoris, virga districtionis, et manna dulcedinis.
Proverbs 27:9Unguento et variis odoribus delectatur cor, et bonis amici consiliis anima dulcoratur.]
Isaiah 35:3Confortate manus dissolutas, et genua debilia roborate.